Latin
Cap. LXXIIII
Ficino, Opera omnia 1184-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXIIII. tempore dici potest. Psum unum super aeternitatem probatum est, quando disputatum fuit esse super statum idenditatemque &in nullo manere. Aeternitas autem est ipse in eodem status, &mensura quaedam in aeternis stabilibusque permanens. Illic igitur multò magis assertum est, ipsum unum superęternam stabiliaque existere. Item multò magis esse super tempus, tametsi hoc propriè declaratur, ubi super motum, &alteritatem necessaria tempori esse monstratur. Igitur ipsum unum neque etiam est ipsum tempus, in quo est necessariò motus ipse pariter, &alteritas. Alioquin si ipsum unum tempus, motusdę fuerit sola mutabilia fauet, meliora uerò mobilibus causa quaedam excellentior aget.