Latin
Cap. LXXIIII
Ficino, Opera omnia 1185
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quisnam dixerit uniuersi principium esse motum, naturaliter imperfectum atque diuersum? Moueri enim est ad aliud proficiendo procedere, si quidem motus suapte natura non includens statum aut terminum, tanquam sibi oppositum uagabundus ex se est &erraticus, nondum uidelicet absolutus, imò &infinitus infinitate quadam desuper aliunde formabili, denique si ipsum unum non est ipse motus ipsum, nec tempus multò minus mobile &temporale aliquid esse potest. Proinde unum non esse in tempore ita probat. Quod est in tempore semper seipso fit senjus, cum uerò senius referatur ad iunius, dum se ipso senius euadit simul seipso euadit &iunius Haec autem ipsi uni competere nequeunt quemadmodum in superioribus est prolatum, igitur nec est in tempore. Propositio argumentationis huius maior difficilis ad modum expositiones tres admirtit, inea uidelicet parte, ubi proponit unà cum seniore simul effici iunius. Prima quidem expositio est ut hoc ipsum simul non tàm pertineat ad aetarem ipsam, quàm ad relationem quandam aetatis illius ad hanc aetatem. Quo enim in tempore fit senius in eodem. neque prius ad seipsum iam senius refertur, ut iunius atque uicissim Expositio uero secunda talis Homo decem annos natus seni or est, si comparetur ad nouem in quo quidem nouenario ad suum denarium iam refertur ut iuni or, sed in eodem nouenario ad octonarium simul refertur ut senior. atque ita in quolibet anno uel mense, uel die, uel hora, uel momento refertur ad se ipsum per idem simul tempus ut senior, atque iunior, quatenus scilicet, uel antè, uel retro refertur. Tertia expositio Syriani est, diuinarum anima rum accomodata periodis, ubi enim motus quasi rectus terminum petit à principio discrepantem. illic in proprio ętatis tempore motum pariter consequente. Aliud quidem est principium, aliud uerò finis, itaque non potest hic aliquid ita pręteriens fieri seipso senius simul atque iunius, nisi per relationem quandam à nobis modo descriptam. Sed in circulari motu perpetuo, qui animabus propriè diuinis competit atque inde coelis mentibus quoque metaphorica ratione momentum quodlibet principium pariter est &finis. Quod igitur ita mouerur in quolibet momento senius seipso simul euadit, &iunius, senius quidem quatenus momentum illud ad quod modo discurrendo peruenit rationem habeat ad praecedentem discursionem, finis atque termini: lunius autem, quatenus momentum idem ad discursionem continuata serie consequentem, principij ra tionem hahet. Diuinae igitur animae in quouis momento seniores seipsis sunt simul atque iunio res. Similem quoque quodammodo aetatis conditionem suspicari licet in circuitu, &processibus intellectus excelsi, dummodo quod per fluxum temporalem in anima corporeque peragitur perori ginem quandam processumque huius ab illo subitu imminentibus expleatur. Nihil uerò tale in ipso simpliciter uno fas est confingere. Relatiuorum regula cum confirmatione quadam superiorum.