Latin
1184.1 to 1184.3
Ficino, Opera omnia 1184.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXIII. esse potest. Emporis motusue particeps esse aliquid modis tribus considerare licet. Aut enim actione simul substantiaque mutatur, temporaliterue fluit, ut corpus, aut actione tantum, ut anima, Ab his autem omnibus temporis aut quasi processu quodam &origine, ut intellectus. motusue conditionibus Parmenides ipsum unum praedicet absolutum, &interea omnium quae quomodolibet in motu temporeque uersantur, ipsum asserit etiam principium atque finem. Id enim in omnibus negationibus obseruandum monuimus à principio, aut quaecunque de uno negantur, interea intelligantur eminenter ab uno, profectò tanquam incomparabiliter superante. Aslumit autem in primis Parmenides, quae sint propria eorum, quibuscunque tempus quomodolibet competere possit: Tria uerò hęc sunt, coetaneum esse, aut iunius, aut senius, uel alijs, uel seipso. Probat uerò ab his proprijs, ipsum unum esse secretum, ut ab omni temporis motusue par ticipatione secernat, etiam quae in intellectu sublimi fingi possit. Neque uerò fuisset operae pretium à corporeo, uel etiam animali motu, uel tempore ipsum unum absoluere, à quo &intellectus absoluti sunt omnes, in substantia quauis intellectuali prius quidem est secundum ordinem, atque ordinem essentia quàm uita, uita quàm intellectus, substantia quàm uirtus, uirtus quàm operatio. Intellectus ergo quolibet per ipsa priora sui senior est seipso, per posteriora iunior, est etiam sibimet coetaneus. Nam quae ad essentiam propriè pertinent pari quadam origine coniugata sunt inuicem, similiter quae ad uitam, &caetera quae sequuntur. Est praeterea intellectus ipso intelligibili iunior, senior uerò quàm anima. Coetanei uerò plerique sunt inuicem intellectus, similiter animae multae. Ideae similiter uniuersaliores particularioribus seniores sunt, specialissimae inuicem coetaneae, &una quaeque suis proprijs coetanea. In animabus praeterea uel diuinis atque heatis intelligibili mundo fruentibus, circuitus quidam fiunt per species gradatim intimas discurrentes: Hinc &iunior aetas, &senior, &coetanea surgit, quae enim uniuersaliores cir cuitus agunt, seniores sunt animabus, quae particularibus periodis pluribus unum illarum circui tum aequare conantur. Coetaneae sunt, quae periodos pares efficiunt, sunt &seipsis seniores atque iuniores, quatenus tum per uniuersaliores, tùm per minus uniuersales formas progrediuntur. Coetaneae uerò sibi quotiens aequales repetunt formas omnes tandem eiusmodi motus temporumque numerus siue ad diuinas animas, siue ad intellectus, &intelligibilia pertinentes.