Latin
Cap. LXXII
Ficino, Opera omnia 1184
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil uerò idem est in ipso similiter uno simul atque rebus, per quod eiusmodi fieri comparatio possit, alioquin coniuga. bile iam erit, &multiplex. Neque uerò admittendi sunt, quicunque propria rerum munera ipsi uni tribuunt, superlatiuo quodam gradu stabilissimum appellantes, aut uelocissimum, uel aequalissimum. Cui enim superlatiuorum fundamenta non competunt, status scilicet, motus, aequalitas, quo nam modo superlatiua conuenient? Est igitur omni superlatiuo longè superius. Vnum neque iunius, neque senius, neque coaetaneum, uel ad se, uel ad alia