Latin
1187.1 to 1187.4
Ficino, Opera omnia 1187.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXVIII. Vando Parmenides ipsi uni essentiam. &esse tollit, tanquam inferiora, non tamen ipsum unum tollit, è medio. Vt enim ipsum unum asseueraret, &ipse poëma composuit, &di scipulus eius Zenon multa disseruit, &hic consequentias deinceps plurimas ob hoc in primis serie longa contexit, ut à deterioribus secernat unum tandemque declararet, unum ipsum entium esse principium, quo sublato, penitus nihil fore. Alio igitur sensu negatur esse de nihilo, tanquam deteriore, aliter autem de uno tanquam superiore. Quod Areopagita noster di ligenter obseruat. Ergo qui unum negat esse, non tamen interim neget existere, sed pro essentia, quoad potest intelligat existentiam, ne forsanente negato labi periclitetur in nihilum, significanter enim Graeci ueteres, ut diximus alibi, quotiens rotum penitus uolunte medio tollere, haud sa ne dicunt non ens, sciunt enim ente sublaro, unum fortè relinqui, sed inquiunt, ἀκδέν, id est. non u num, quasi dicat, ne unum quidem. Postquam igitur Parmenides negauitens de uno tanquam in comparabiliter ultiore meritò negat omne cum ente coniugium. Ait itaque prirmum nullum entium est uni, aut unius, subdit mox, uni nec esse nomen, neque sermonem. Item unius nullam esse cognitionem. sensus enim cum sensibili, opinio cum opinabili, scientia cum scibili co iugium habet Cum igitur sensus, opinio, scientia sint proprierates quędam quorundam entium, habeantque commertium cum obiectis, nimirum sensible, opinabile, scibile quodam entium ordine computantur. Quodlibet enim horum est ens eiusmodi atque tale. ipsum igitur unum dum propter simplicissimam eminentiam respuit omne rum ente consortium, cognitionem quoque renuit, multoque magis nomen à cognitione dependens. sermonem quod eque necessario nomini bus constitutam. Profecto si scire est rem per causam cognoscere, ipsum unum nullam habens causam, scientia cognosci non potest, nec insuper intelligentia percipi, scientia duce. Intelligentia enim multiformis est, per formamque formas entium intuetur, non igitur atringitunum. Quòd quidem si scientia &intelligentia non percipitur, multò minus facultare quauis inferiore scili cet imaginaria, opinione, uel sensu Id quidem Plato in Epistola ad Syracusanos asserit. dicens, ipsum nullo modo doceri dieiue posse, sed mentibus ad ipsum unum penitus unitate, silentio que, id est, consuerae actionis uacatione, conuersis, lumen unius randem subito corruscare.