Latin
1187.5 to 1187.7
Ficino, Opera omnia 1187.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec dum audis unum excedere sensum, opinionem, scientiam, intelligentiam, intellige quatuor haec non humana tantum, sed daemonica etiam, &diuina, sensum enim in daemonibus etiam dijsque mundanis uereres posuerunt. Hinc Homerus summum, inquit louem nec à Solari quidem sensu posse sentiri. Similiter nec opinione, nec scientia, nec intelligentia quantumlibet excessa, primum cognosci posse putato, sed unitate solum amatoria tandem posse percipi diuinitus illustrata. Quae ritur autem si rerum principium nominari non potest, quomodo appellamus unum? Responderum per hoc nomen unum non affirmari ipsam primi naturam. sed partim quidem negari circa ipsam miuititudinem &compositionem, atque commertium, partim uerò declarari cuncta ab illo unitatis, unionisque munere effici, perfici, conseruari illud quoque Procli saepe nostri ualde placet, per hoc nomen unum non ipsum quidem in se unum, sed intimum hoc quòd ex illo nobis inest, unum occultumque unius conceptum exprimi, inest enim cunctis erga primum principium, tanquam omnium finem appetitus ninatus, ergò &ante appetitum sensus quidam, (ut ita dixerim) illius occultus. Quo quidem nacurali sensu sensibus alijs prorsus occulto, graue &leue per rectam lineam locum sibi quasi eligit naturalem, respuitue contrarium, radices arborum humorem eligunt ariditate uitata, folia sagaciterum. bram fugiunt asciscuntque calorem pariter atque lumen. Hoc itaque sensu appetituque mirabili omnia conuertuntur ad primum, etiam non cognoscentia primum, similiter anima etiam antnotitiam manifestam electionemque consilij, naturali sensu inclinationequie per unum inde sibi impressum, desiderat ipsum unum.