Latin
Cap. LXXVIII
Ficino, Opera omnia 1188
Unproofread scanNot analysed yet
Quo quidem desiderio frequenter admonita, unum denique nominat non tàm confidens pronunciare primam, quàm enitens desiderium suum circa primum exprimere, suumque unum quasi primi illius proferre conceptum. Accedit ad haec quod interomnia nomina, unum uaticinamur esse maximè uenerandum, quippe cum sit in omnibus, efficiat, perficiat, conseruet omnia, quae diuisione uscissim debilitantur, &occidunt. Iam uerò sicut ad unum. sit ad bonum omnia pariter conuertuntur, ac diuisionem aequè fugiunt atque malum. Eadem enim unius atque boni amplitudo est, eademque potestas. Neque duae tamen esse naturae possunt, altera quidem unum, altera uerò bonum, ne fortè duo sint principia rerum. Neque bonum antè unum, ne forte bonum careat unione unumque sit inde compositum. Neque rursus unum ante bonum, &quid sit ipso bono melius, ne quid res superius magisque quàm bonum appetant. Quaeri. tur tandem nunquid unum ullo modo cognosci possit? Respondetur. Parmenidem non putare, nullo modo cognosci posse, sed non sensu, non opinione, non scientia. Nam &Plaro in epistolis ideam quoque ipsam nedum sensu, &opinione. sed etiam, nec scientia uult, cognosci, quippe cum scientia diuidendo, definiendo, demonstrando semper sit adeo multiplex, atque mobilis, ut cum ipsa ideae simplicitate stabilitateque non congruat, sed existimat post discussionis eiusmodi, ideam ipsam, simplici, stabilique quodam intelligentiae perspicacioris intuitu percipi posse. Parmenides autem ipsum unum, nec etiam intelligentia scientiae duce prorsus attingi. Cum haec, multiformis sit &per formas feramur ad entia, sed post intelligentiae serenitatem atque fulgorem, corruscare alteram iam ex alio lumen, per quod nostra unitas cum ipso uno mirabiliter uniatur, quemadmodum uerò ideam in epistolis ignotam inquit, non conditione materiae ob defectum, sed pro pter lucis excessum, ita &hic ipsum unum appellat incognitum non tanquam exile quiddam, aut uanum, alioquin non tàm longo studio dignum fuerat, sed tanquam uniuerso ente uiribusque entia cognoscentibus longe superius. Denique summum Deum tandem quoquomodo percipi pos se, testificatur Plato in epistola ad Hermiam principem atque collegas, dicens, si rectè philosophando quaeramus Deùm rerum omnium ducem eiusque patrem, nos tandem illum quantum beatis li cet perspicuè cognituros. De firmitate suppositionis primae. Et quòd unum ente