Latin
1188.6 to 1188.7
Ficino, Opera omnia 1188.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur hic dialogus sit ipsa Pla tonis dialectica, haec uerò apud ipsum Theologia sit, qui negabit dialogum hunc esse dogmaticum, Theologiam quoque dogmaticam esse negabit. In hoc aurem libro non accedit ad primum per negationes in suppositione secunda, ubi gradatim affirmat omnia. Nec in tertia rursus, ubi non omnia negat, ubi multa confirmat, in sequentib. autem multo minus. Hic igitur, &in suppositione prima of ficium illud suum dialectica pręstat, de uno uidelicet intelligibilium principio, id est entis uniuersi causa siuqu causa omnia entis propria negans, deinceps profectò nunquam in firmaturus, quae &ipse Parmenides necessaria ubique serie comprobauit, &Aristoteles respondendo frequenter extra controuersiam confirmauit, non facile eadem omnia reuocaturus in pubium. Quamobrem plerique Platonici putauerunt hanc ultimam suppositionis huius quaestionem, resposionemque esse quasi communem quandam conclusionem, summatim negatiuas, conclusiones singulas compraehendentem. Singulatim enim quaesitum fuir, an ip sum unum possit, esse multitudo, an totu, an figuratum, &quae sequuntur. Responsum, &probatum gradatim non esse possibile. Denique summatim sub una conclusione omnes in iudicium reuocant, an uidelicet possibile sit, haec esse circa unum, scilicet quod sit multitudo, quod rotum, quod figuratum. caeteraque deinceps. Summatim denique respondetur, non uideri quidem haec possibilia circa unum.