Latin
1189.1 to 1189.4
Ficino, Opera omnia 1189.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua quidem responsione praecedentes omnes semel confirmari uidentur Et meritò, cum enim semel simplicem ipsam rei rationem posueris, quicquid insuper adhibueris talem aliquam, aut talem naturam pro sim plici reportabis. Pro uita quandam uitam, pro ideali aequalitare aequalitarem quandam. Pro ipso bono, quoddam &tale bonum. &aliquid unum pro ipso simpliciter uno Quam propter ipsum unum nacti, non de bemus illi conditiones multitudinis uel totius, uel figurati, uelalias insuper adhibere, ut ita penitus absolutum, &simplicissimum, communissimumque sit, primumque omnium aequè principium. Nam &Plato in epistola ad Dionysium, ut exposuimus alibi, grauiter eos circa primum errare dicit, qui illic quale aliquid inuestigant. Ex quo pater, secundam suppositionem, non tractare de primo, nam cum semel unum posuerit, adhibet mox ei ens multiplex, totum, finitum. figuratum, quibus necessario, quale quid effici tur. Reliquum est. Vt de primo, in prima suppositione tractetur, quae eiusmodi omnia propulsat ab uno Syrianus &Proclus diligenter admodum, ut caetera solent, ista rimantur, obseruantesque singu la ubique Platonis uerbam, tradunt mysticum hic latere sensum, ubi pręsertim dicitur, circa ipsum unum, aliud enim significari uelunt, ubi legitur de ipso uno, aliud autem ubi legitur cirea ipsum unum. Deuno siquidem tractari facile possunt ingeniosi, siue affirmando. siue negando, tametsi turius negare licet. Sed circa ipsum unum. nemo aut nullo modo affirmat quicquam, aut exactè negat. Si quis enim circa ipsum meditaretur, consequeretur iam, &attingeret illud. Quod quidem contingit nomini. Meri tò igitur Plato in epistola ad Dionysium inquit, cirea ipsum renem nihil est rale, qualia nobis cognata sunt. Sed quod post ipsum est, anima dicitr. Vbi sanè mysterium quod in superioribus tetigimus latere uidetur, animam uidelicet, quando pronuntiat unum. non ipsum simpilciter unum enuntiare, sed suum quoddam unum, in sibi insitum edere suumque de illo proferre conceptum, neque tamen circa ipsum agere, sed de illo. Ipsum namque à nobis nullo modo dicitur, ut &paulò antè Parmenides ait, &in epistola ad Syracusanos inquit Plato.