Latin
119
Ficino, Opera omnia 119
Unproofread scanNot analysed yet
Custos tibi ui tae praecipuè genius est à Deo tributus, genius ex eorum numero, qui uirtutum chorum angelicarum propriè comitantunt. Viuis &tu, mi fili, continuè, laborem inter &gloriam. Laborem quidem atque discrimen rigidior Saturnus ipse tibi minatur. Gloriam uerò pru dens ille Mercurius Solis pedissequus pollicetur. Illinc tibi nonnunquam durities quae dam potest obesse, hinc contra mirabilis prudentia prodest. Saturni Martisque natura. Vo potissimum inter Planetas hominibus assiduè pericula machinantur, Mars uidelicet &Saturnus. Vterque tamen, sicut uos docet experientia, plerunque parcit suis, Saturnijs inquam Saturnus, Mars similiter Martijs, ut plurimùm nescit obesse. Ego certe olim Saturni comes quotiens peperci meis, hoc est, Saturnijs, totiens fauit mihi Saturnus. Contra uerò nihil unquam fauit. Ergo Ferdinande mi, Martis comes ardentis, (si feliciter regnare cupis) parce tuis. Qui uerò sint inter omnes praecipuè tui, ostendit tibi ignea illa qualitas Arietis, qui cum &Leo Sagittariusque consentiunt. Omnes igitur Arietis, Leonis, Sagittarij filios ipse tanquam fratres habeto. Praeterea, ignosce, indulge, obsequere, (si placet) &meis. Qui nam mei sint maximè quaeris? Qui uidelicet uel Capricorno, uel Aquario sedibus Saturni reguntur. Admonitio moralis. Mnino autem finibus tuis contentus esto. Plura tibi admodum, crede mihi, maioraque Cdona sors dabit ultrò quàm lacessita. Quot enim uiolentia persequeris, totidem cer