Latin
818.5 to 818.8
Ficino, Opera omnia 818.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum &diurnum lumen noctis tenebras, &circumferentia centrum superat, tantum aetherea nobis sunt lucidiora &maiora, quàm uobis. Quid de stellarum innumerabilium copia dicam uobis ignota? Quid de mirabili motuum diuersitate &ordine uobis incognito? Quid de in aestimabili harmoniae illius suauitate, quam reddit uarius sphaerarum motus globorumque omnium consona temperatio? Paradisus supercoelestis. TErùm quid uobis coelestia iam diutius usque adeò laudo? Quae fermè non aliter su percoelestium umbrae sunt, quàm terrena coelestium. O ueram super aethera lucem, lucem usque adeò ueram ut uerè exprimi nequeat. O ueritatem super coelum mirè lucentem, tàm mirabiliter perlucentem, ut eam nemo queat satis unquam pro dignitate mirari, cùm admirationem ipsam mirificè superet. Hic, o fili, hic, inquam, solum uerissime, clarissime, optime laetissime uiuitur, ubi uita omnis nihil aliud est, quàm ueritas, claritas, bonitas, laetitiaque plenissima. Hic in ipso immenso lumine luminum lumina idearum cuncta conspicimus, &in luminibus singula uera clarissime contuemur. Perinde ac si quis in Sole quidem radios omnes inde manantes, in radijs autem colores singulos, qui inde creantur inspiceret. Plura admodum in praesentia, fili, atque infinite maiora, quàm coelum &pulchriora uolentem me hic uobis ostendere, prohibet iam uestra isthaec humanorum imbecillitas oculorum. Quapropter ne nimio splendore caligare cogaris, haud ulterius nunc regni diuini infinitique Solis plusquam mirabile lumen ostendam, satis esto, quàm beatus sit tuus Alphonsus, quàm beatus &ipse, si modo uolueris, sis futurus, si gnificasse. Quamobrem congratulare iam paternę felicitati, fili dulcissime, congratulare admodum felicitati paternae, gaude tua, sortem hic tuam hactenus inaudita iam laetus audito. m Sors &libertas. Entem idem tibi pater, qui &mihi caeterisque creauit, solus enim ille procreai mentem, qui solus mentem &recreat, qui sola mente capitur, qui solus pascit impletque mentem, corpus autem tibi istud quondam texuit Aries caput astro Erum, spiritum uerò feruentem Mars dominus Arietis accendit.