Latin
Cap. LXXXI
Ficino, Opera omnia 1190
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXI. infinitum Vando in suppositionis primae principio proponebat ita, si unum est &reliqua. Danda mox erat uerbis uenia. Verba enim intelligentiae suppetere nequeunt. Dicendum fortè fuerat, si unum existit dummodo per existentiam nihil aliud intelligamus, quàm merum ipsum uni us ipsius actum. Perinde ac si diceretur, si unum, unum &reliqua. Merito igitur ita posito, fegatur statim multitudo de uno, &quaecumque inde sequuntur. Propositio uerò prima in suppositione secunda non adeò simpliciter unum accipit, sed cum essentia unum. Magna igitur significatione Parmenides hic itaque loquitur. Nunc autem non est suppositio nostra, si unum. Sed si unum, unum est, his uerbis admonens dum dicit, nunc autem suppositionem quidem primam de uno simplici tractauisse, secundam uerò de uno cum essentia pertractare. Aliam quidem unius, aliam uerò rationem esse, &ibi, &hic manifestè testatur, ac nos probauimus alibi. Nunc quoque coniectura quadam quamuis leui breuiter confirmamus. Potest forsitan rei alicuius, uel moles, uel essentia, uel substantia per accumulationem aliqua augeri, dum tamen non augetur, unitas ibidem, sed fortè minuitur. Potest &conteri paulatim, unitate interim non attrita, sed ma gis forsitan apparente, potest &res illa quomodolibet diuidi, unitate interim non diuisa, sed potius geminata. Cum igitur ratio unius sit quam essentiae, ac per essentiam sic habeatur esse, sicut per uitam uiuere, consequenter si unum propriè loquendo est per essentiam certè à se differentem, atque ita quodammo do est essentiae particeps, siue compos, similiter essentia particeps est unius per quod est una. Cum uerò utrunque maximè inter se cognatum sit atque foecundum, necessarium est in unam totius formem utrun que coire. De quo inquam toto tanquam uno quodam suppositio atque subsistente tàm unum, quàm essentia praedicantur, ut partes. Quoniam uerò pueriliter praedicaretur ens de ente uel unum de uno. Parmenides non inquit praedicari praecipuè unum de uno ente, aut ens de ente uno, sed unum de ente uno, atque ens de uno ente dici. Concluditur ergo, sicut de uno super ens existente negatum, fuit ab initio totum atque partes, ita nunc de uno ente utrumque probabiliter affirmari, propterea multitudinem in se habere, quam de ipso simpliciter uno negauerat ab initio. Pręterea in quolibet ex qua tuor elementis, uel liquoribus perfectè mixto, quicquid acceperis in se reliqua continet. Similiter &multò magis in uno ente. ubi &unum in primis unificum est, &ens unibile, conditio unius cum entis con ditione ita conflatur, ut nusquam alterum re ipsa segregetur ab altero.