Latin
Cap. LXXXI
Ficino, Opera omnia 1191
Unproofread scanNot analysed yet
Nusquam ergo reperies unum scilicet solitarium. Sicut in linea ita continuitas semper cum puncto concurrit, ut quotiens diuiseris rotiens occurrat continuitas simul atque punctum. Continuitas quidem repręsentat ens, punctum uerò refert unum, sicut ergo linea, sic ens unum, fingi quidem multitudo infinita potest, quamuis non actu, uel effectu sit infinita. Quorsum haec? ut intelligas cuius libet intelligibilis, diuinaeque substantiae naturam hanc esse, ut si mille milliesue, mille quantumlibet differentes in ea suae quaedam partes sint, seu uires, siue rationes, aut formę in unaquaque quodammodo sint &omnes Atque ita nec ipsi naturae, neque contemplari alicui repugnare innumerabiliter in se inuicem ista repetere. Mira siquidem in diuinis unio cum mirabili foecunditare concurrit Et in contemplatoris mente progressio libera memento uerò, unum hoc intelligibile, etsi dicitur essentię particeps, esse tamen pręstantius, &quodammodo superius quam essentia. Similiter, &si unum ens appelsatur totum, esse tamen indiuisibile. Item quamuis dicatur habere partes eas interim non discretas, siquidem sit in qualibet parte totum. Finge momentum, alioquin fortè stabile iam produci, uel procedere in motum: Item, unitatem in duitatem rursus punctum in lineam, denique unum in essentiam. Cogita tempus processione momenti in motum nasci numerum productione, uel processione unitatis in duitatem, continuum productione puncti in lineam, ens processione unius in essentiam. Atque sicut in tempore. in numero, in continuo ubique pariter sui illa sunt elementa. sic in ente, ubique unum, &essentiam aequè regnare. In ente, inquam, in qualibet scilicet intellectuali diuinaque substantia. Inter has quidem aliae superiores sunt, inferiores aliae, in illis atque istis, alia deinceps, atque alia munera praeualere memento, Sed unum cum essentia in cunctis parster temperari. Item in ipso intellectu primo, &quouis fermè genera cuncta similiter &ideas omnes inesse. Quae quidem ersi cuncta quodammodo sunt in singulis, alia tamen in alijs, aut alijs praecipuè uigent, ut identitas, starus alteritas, motus, atque similia. Vnum uere, &essentia in quolibet genere, in quauis idea aequè conflantur. Interea memineris Parmenidem saepe sub nomine entis essentiam intelligere. Quae quidem essentia fermè nihil aliud est, quam unius productio. uel productio. uel processio quaedam, qua ens interim coalescit lam uerd entis quasi elementa sunt essentiale unum, pariter &essentia una. Quibus sanè duobus inuicem conflatis diuinitus totalis quaedam, (ut ita dixerim) forma consurgit. Quam &sub ratione concreri ens, &sub ratione absiracti entitatem possumus appellare, ut entitas ratio formalis entis intelligatur. In uno ente per binarium, &ternarium omnes numeri continentur, qui numeri distributionem eniis unius in entia multa praecedunt.