Latin
Cap. LXXXV
Ficino, Opera omnia 1192-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXV. Quomodo unum ens in seipso sit &in alio. Num ens est tùm cunctae simul partes suae, tùm etiam ipsum totum, id est, (ut ita dixerim) sorVma totalis. Cumigitur cunctae partes sint in toto, sequitur ut unum ens in seipso consistat, sed alia insuper ratione sequetur, ut etiam sit in alio, nempe neque pars aliqua, neque partes quaedam capiunt ipsum totum. Neque partes omnes singulatim sumptae. quod est manfestum. Neque simul cunctae, quod breuiter est probandum. Mitro in praesentia naturale quodbis totum ex diuersis, uel contrarijs constiturum, cuius ipsa forma totalisque ab efficiente idealis causa potius quam ab elemen tis suis necessariò pendet. Certè forma prima entis illius primi totalis partium quarumlibet, uiriumque suarum uarietatem antecedit, ut radix ramos atque surculos, ut lux radios &splendorem. Pendet autem non ex istis quidem, sed ex ipso duntaxat simpliciter uno excellenti uidelicet illinc prę partibus suis uirtute donata. Quam sanè uirturem nec partes quidem cunctae compraehendunt, inde uidelicet procedentes. Quid ergo dicemus? Nunquid totalem hanc formam, excellentemque uirturem in nullo penitus esse, ut non compraehendatur, uel finiatur ab ullot Certè non ita partibus suis cunctis inest, neque rursus id ipsum quod est ex se existit. Cumenim totum hoc uarietate sit plenum, à simplicissimo cogitur profscisci, praesertim quia quęlibet in hoc idea finitum quiddam est à caeteris distinctum. Vnde cogitur uniuersum quasi inumerabiliter fore finitum. Qua igitur ratione hoc est totum, atque multi forme necessariò consistit in alio, id est in principio proce denre simul. atque continente. Quamobrem si in uno ente partes suas omnes fortè consideres, dum eas in toto uidebis, iudicabis in seipso manere, si modo ipsum totum sit partes cunctae, neque sit aliud ultra partes Fortè enim non est aliud secundum numerum, uel materiam, quamuis sit aliud secundum formam, atque uirtutem. Atque hac ratione, non iam à suis partibus, uel sic à se ipso, sed authore potius continetur, quomodo mundus hic intelligibilis in sesimul, &in alio sit in suppositione prima capite quinquagesimo tertio iam est tractarum. Quomodo unum ens stet semper atque moueatur