Latin
Cap. LXXXVI
Ficino, Opera omnia 1192-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXVI. ¶Nomni composito est unitas atque multitudo. Itaque quandiu uincit unitas multitudinem, ideoque deuincit eam, tamdiu permaner compositum insulutum. Quapropter ubi semper uincit, atque ita deuincit. semper permanet insolubile. Eiusmodi compositum est in primis intellectualis ille mundus à cuius monade formaque totali sua omnis intrò profluit multitudo. Ideoque inhaeret eidem, &ab eadem semper continentur, non solum, ut subiecto quodam, sed ut causa. Similis est praeterea composstio in qualibet intellectuali natura. In hac enim omnis multitudo uirium formarumque suarum ab ipsa monade profluit atque continetur. Sed de his alibi. Redeamus ad primum. Intellectualis ille mundus quodammodo est cunctae suae partes, id est, uires atque formae, dum igitur uniuersa multitudo haec in forma totali, mundus ille dicitur in se ipso esse. Est autem multitudo haec semper in illa, uelut causa conseruante. Est igicurita mundus ille semper semeripso, quapropter in suo quodam eodem semper manet, stat itaque semper. At uerò si aliter contempleris, nec ultia compares multitudinem illam ad suum illud quod dixi totum, sed torum potius, id, monadem formamque totalem ad supernum uniuersi principium, uidebis mundum eiusmodi non in se ipso esse, id est contineri, sed in causa superiore potitius esse tanquam efficiente prorsus &conseruante. Hic ergo uidebis non tàm illum quiescere quàm moueri. Quieuerint quidem illae partes in suo toto tanquam causa, totum uerò non quiescat in femet ipso, sed circa superiorem causam moueatur. Ar quomodo? nempe qua ratione non tàm respicit intus, quàm uergit ad causam, hinc illuc pertransire uidetur. Siquidem descendir uicissim atque ascendit. Descendit quidem quatenus inde procedit, ascendit autem quatenus illuc naturali quodam in stinctu conuertitur. Procedit autem conuertiturque semper, semper ergo mouetur: procedit quidem quatenus inde producitur. Producitur autem non semel tantum, sed etiam quatenus conserua tur, id est, proculdubio semper. Iam uerò prius author ille suus hunc ex se producit, quàm hic in seipso sit aliquid, alioquin non secundum totam sui essentiam. existerrt inde. Videtur ergo quodam modo in essentiam ex nihilo processisse, ac nisi producatur procedatque inde perpetuò stetim in nihuum relapsurus Itaque ne quando desinat esse, nunquam detinet ita moueri. Vnum ens est sibimet idem, atque alterum Item caeteris idem atque alterum.