Latin
Cap. LXXXVIII
Ficino, Opera omnia 1193-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. LXXXVIII. Vnum ens &ad seipsum, &alia simile est atque dißimile IN Philebo probatur in omnibus post primum esse unum simul atque multitudinem, igitur in omni bus est idem &alterum, conuenientia atque differentia, igitur similitudo simul. &dissimilitudo quęAdam, qui propter quodlibet idem mixtum est cum altero, atque contrà. Omne simile cum dissimili quo dam. atque uicissim, praesertim quoniam ipsius regnum omnia quodammodo commiscet in unum: sam uerò eiusmodi mixturae tanta uis est, ut utrunque uicissim utrinque sequantur, sed hac sanè distinctione, per alteritatem ipsam suaptè naturam praecipuè sequitur, ut omnia inter se, sine altera proptereaque dissimilia. Contingit insuper communi quadam rerum lege per alteritatem identitas quaedam atque similitudo. similiter per identitatem: propria ratione fit, ut omnia inuicem sint eadem atque similia. Accedit &interim, conditione communi, &altera per hanc dissimiliaque uideri. Esto igitur alterum hoc ab illo, certè per eadem similemque alteritatem, &eodem fermè similique modo, hoc quidem ab illo, illud rursus ab hoc est alterum, dum igitur eandem quodammodo similemque sortem sustinent, tanquam eadem &similia reputantur. Esto rursus quodammodo idem hoc &illud, primo quidem logicus quidam argumen bitur, oppositum esse identitatem alteritati, &oppositam facere. Quo circa si ad alteritatis praesenti am confugit similitudo quaedam similiter identitate praesente dissimilitudinem quoque contingere Deinde Philosophus ita fortè probabit: Dum naturas duas inuicem comparas, intelliges uidelicet interea esse duas atque distinctas, si propter communem quandam conditionem easdem similesque dicas, rursus alteras esse dissimilesque cognosces, si modo naturae duę quaedam propriae sint non una, ac etiam si propria quaeque modo identitatem similitudinemque susceperit. Sic enim propter modos eiusmo. di differentes, interea forsan haec dissimilia uidebuntur, quas ob res si unum ens ad entia compara tum, idem est ad haec &alterum, consequenter, simile ad haec est atque dissimile. Per identitatem habebit. primo quidem similitudinem, deinde uero dissimilitudinem, sed per alteritatem in primis dissimilitudinem, sequenti gradu similitudinem, comparatum quoque ad se ipsum, tanquam idem atque alterum, similitudinem ad se dissimilitudinemque subibit. Quomodo unum ens tangit &tangitur, neque tangitur quantum ad se, &ad