Latin
Cap. LXXXVII
Ficino, Opera omnia 1193
Unproofread scanNot analysed yet
Omnimoda igitur alienitas regnare usquam, neque quomodolibet esse potest, cum ubique cogatur cum quadam identitare mi sceri. Quamobrem cum nec in ente primo, nec in aliquo pura sit alteritas, meritò primum ens à cęteris penitus alterum prorsusque diuersum iudicari non potest. Igitur quodammodo idem, si non ipsa natura saltem similitudinis habitudinisque cuiusdam communione. Sed haec inter exemplar, &imagines ha bitudo, &qualiscunque communio usque ad generationes generabiliaque descendit, de quib. in praesentia non tractamus. Comparatur enim hic essentia prima non ad generationes, sed ad essentias, scilicet intellectus primus atque diuinissimus ad intellectus omnes ubique diuinos. Qui tantam fermè cum primo identitatem unionemque putantur habere, quantam cum centro lineae, uel stellarum lumina cum lumi ne Solis. Ei finxeris omnimodam alteritatem usquam esse, cogeris eam fingere per aliquod tempus esse, motus enim ac tempus mirificum habent cum alteritate, praesertim pręualente coniugium. Quem admodum cum identitate status &aeuum. Quapropter dum per aliquid diuisibile tempus illa dura bit alteritas, certè per omnes temporis huius partes in eodem erit, scilicet in eodem tenore atque uigore suo, in eodem motu, uel tempore, uel subiecto, mixtam igitur secum aliquam habebit identitatem. Nec omnimoda iam erit alteritas, ut fingebas. Saepe Parmenides, ut actius ingenium adolescentiae exerceat, per ambigua &obscura procedit. Et frequenter ex dissimilibus locis, nec non ex oppositis argumenta deducit. Sic igitur admonitus, ad sequentia perge. Quemadmodum primum unum à nullo usquam uno participabile est, ita ens primum à nullo ente, primus intellectus ab intellectu nullo. Siquidem in quolibet ordine supereminens imparticipabilisque natura participabilem antecedit. Participabilis autem omnia participantia perficit. Quamobrem si unum primumque ens ad entia conferas, haec illud non participant quidem, sed potius unitantur. Si igitur illud ipsum, uel naturale aliquid eius in se non habent, neque etiam primum illum essentialem nu merum illi proprium in se possident, sed fortè consimilem. Alioquin si numerum ipsum haberent, unum pariter ens ipsum in se compraehenderent. Multò minus conferri inuicem illud ad haec, uel uicissim ut pars, uel totum, posse uidetur. In superioribus uerò probatum est non esse hęc inuicem prorsus altera. Cum igitur neque ut totum, uel pars inuicem referantur, neque sint penitus altera, sequi tur ut sint quodammodo eadem, quemadmodum paulo antè diximus.