Latin
Cap. XCI
Ficino, Opera omnia 1195
Unproofread scanNot analysed yet
Item uarios nonnunquam ordines tangere diuinorum, quate nus quae deinceps tractat, ad hunc ordinem magis pertinent, quàm, ad illum. Quamuis ad omnes interea quoquomodo pertineant. Hac itaque ratione cunctae quidem suppositionis secundae pro positiones de diuinis disserunt intellectibus, qua uidelicet ratione sunt dij. Dij uerò sunt qua in essentijs suis superessentiale unum habent, ut alibi diximus. Quatenus ergo de uno ente hic agit ubi que, eatenus &de superis agit. Et quotiens mutari placet nominis huius, id est, unius entis significa tu, atque usum, totidem attingi placeat diuinorum: Sed non debes interea cum clausulis singulis deos singulos computare. Summae huius uel Epilogi distinctiones. De uno ente, multitudine, numero infinito ordini