Latin
1195.1 to 1195.4
Ficino, Opera omnia 1195.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XCV. busque deorum. Nter ipsa suppositionis secundae principia, mundum inprimis attingit intelligibilem, consequenter autem &deos omnes, uel trasmundanos: In quibus duo quidem palam praecipua ponit, unum sciliEcet atque ens. Tertium uerò clam innuit. Potentiam scilicet utriusque mediam: Quae quidem est mutua quaedam unius ad ens habitudo, per quam, &unum est entis, &ens unius: Per quam super essen tialis haec unitas, quae etiam dicitur existentia, producit essentiam sibi coniunctam. Per quam &haec inde producitur, conuertiturque ad unitatem &cum illa connectitur: Est autem potentia haec quasi motus efficax, processusque unitatis in essentiam, siquidem ex ipso simpliciter uno, nullo medio. procedit hoc unum, mox essentiam coniugem habiturum. Hoc unum per potentiam sibi naturaliter intimam progre ditur in essentiam, quemadmodum essentia per intima uitam procedit in mentem. Prosectò qualis inter es sentiam intellectumque uita est, talis inter unum &essentiam est potentia: Hinc itaque non solum sunt in rebus potentiae quaedam quę sequuntur essentias, sed etiam sunt in dijs, cut Platonicè loquarioccultae quaedam mirificaeque potentiae. Quae eorum essentias antecedunt, continuatae penitus cum unitatibus deitatibusque suis. Per has ergo dij facere posse putantur essentias, quę quidem per uires ullas posteriores essentijs fieri nunquam possunt. Procedit autem Parmenides ordine, communiora passim minus com munibus anteponens. Multitudinem quidem introducit in primis partibus communiorem atque priorem. Partes enim omnes multitudo sunt, non omnis multitudo partes, sed cognata. Mox totum constituit ex partibus ad partes interim relatiuum: Hinc uenit ad infinitum: Omne quidem infinitum est quo dammodo totum, neque contra: Post multitudinem infinitam: descendit ad numerum infinitum, si qui dem amplior est multitudo quam numerus, omnis numerus multitudo, neque uicissim. Multitudo enim partium incontinuo nondum reuera numerus appellatur, nisi fuerit quandoque discreta. Verus namque numerus est non multitudo quaelibet, sed discreta.