Latin
1195.5 to 1195.8
Ficino, Opera omnia 1195.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc occasionem accipiunt Syrianici ad gra dus propositionum ampliores deinceps angustioresque interea similes deorum gradus introducentes &quoniam intelligibilia ab intellectualibus, ut superiora ab inferioribus discernunt, alibi sub stantias nimirum hoc ipsum, quod dicitur totum, multitudinemque quasi continuam, intelligi bili substantiae tribuunt intellectuali uerò discretam: Nos autem unà cum his, prima quidem illa magis ad superiores deos, sequentia uerò haec magis ad sequentes, pertinere putamus: sed quodam modo etiam ad utrosque natura intelligibile ab intellectuali non tàm substantia, quàm ratione discernimus. Quamobrem in qualibet intellectu diuino seu primo, siue sequente intelligibilem essen tialemque naturam intellectuali eiusdem uirtuti praeponimus, multitudinemque partium uel uirium, uel formarum utrobique locamus. Sed quoniam eiusmodi multitudo in ipso intelligibili gradu mi rabiliter est implicita, aliaque penitus insunt alijs. &in quolibet totum mirabili connexione comprę henditur, ideoque multitudo haec quasi continuata uidetur meritò multitudinem eiusmodi Syria nicis concedimus, nondum numerum appellare: Quoniam uerò multitudo iam dicta in gradu in tellectuali per intelligentiam cuncta discriminantem, iam latius &particularius explicatur, discernunturque ab alijs alia, ut aliud sine alio cerni possit. concedimus hic numerum manifestiorem originem iam habere, hinc efficitur ut numerosa passim, in numeroso formarum distinctior eferatur ad mentem, ad ipsos scilicet intelligentię radios sincere singula discernentes. Hinc &uisibile lumen tanquam intel ligentiae ipsius imago passim confusa distinguit. Iam uerò ipsum intelligibale per modum essentiae sub stantiae, naturae, lucis, motoris sese habet, in ipso igitur cuncta permodum naturae coniugata sunt: Cognata enim sunt inuicem omnia naturaliter. Exacta uerò discretio per intelligentiam aduenit, tannquam occultum radiosum, hoc ium ab illo, quamuis cognatum, exactissimè secernente. Quapropter Anaxagoras discretionem intellectui tribut, eidem uidelicet explicatum numerum concessurus: Sit igitur multitudo re rum &in praecedente intelligibili, &intellectu suo mox sequente, sed ibi quidem sicut in centro circuli lineae, uel in centrali solis luce radij. hic auit quemadmodum in circunferentia sphaerae lineae, uel in solis ambitu radij, hinc efficitur ut actus intelligentiae cuiusliber proprius sit quasi discrerio quaedam intellectusque, plures frequenter penes iutelligibile congrediantur in unum. Sed quaeritur inter haec, quomodo infinita ibi sit multitudo?