Latin
Cap. I
Ficino, Opera omnia 1198-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. I. Res (ut alibi dixerim praecedentes suppositiones, unum ipsum potius quàm alia contemplare illud ad se in primis, deinde ad caetera quoque comparauerunt. Sequentes uerò in quinario duae contra considerantes alia magis quam unum, haec ipsa triplici comparant ratione. Nempe quodlibet horum partium quod ad ipsum unum, partim uerò ad se ipsum, partim etiam ad alia conferunt. Quarta igitur, quam nune aggredimur suppositio, tripliciter considerat alia. Nam cum primo existere posuerit unum ens, sub ipso simpliciter uno, hoc enim ab initio repetit, mox alia probat non esse, uel hoc ipsum simpliciter unum, uel ens unum illi proximum, sed unum inde participare. Sic igitur ad unum alia refert. Refert &horum quodlibet ad se ipsum, ubi disputat naturaliter esse multiplex, habere partes, esse totum aliquid atque unum, caeteraque deinceps Refert inuicem &ad alia, quando disserit hoc illi simile, uel dissimile, caeteraque similiter. Operae pretium fuerit reminisci, quod alibi quoque diximus, hanc suppositionem quartam, sub hoc nomine alia, res speciesque naturales considerare. Quę animas proximo quodam gradu sequuuntur. Pręterea quem admodum alibi declarauimus, intellectuales omnes, rationalesque substantiae, quorum in numero, &animae nostrae quoniam ab aeterno principio, imò &ab ipso aeuo, maximeque uno proficiscuntur, tantum inde muneris habent, ut aeterna quaedam in ipsis unitas eminenter multitudinem, mo tumque exuperent, &origine quapiam antecedat: Sic igitur ab ipsa earum unitate sua intus profluunt uirium multitudo, unde &ad se, &ad causam conuertuntur, &à materia separatae sunt, uel separabiles iudicantur. Simile quiddam diuinitatis donum in naturalibus quoque formae substantiales, speciesque praecipuè in hoc uno saltem imitari uidentur, quod substantialis specialisque forma multiplicium proprietatum suarum est origo. Vt species ignis lucem, calorem, siccitatem, acumen, leuita tem, mobilitatem secum attulit. Sed in hoc inde labitur. Quemadmodum in Theologia nostra probauimus quod esse suum, existentiamque non quidem in essentia sua possident, sicut subsiantiae superiores ha habet, sed incomposito comparant. Quapropter si compositionem eiusmodi cogitamus quatenus unum esse (ut ita dicam; totale ex forma simul, materiaque consurgit, hoc totum ex partibus, hoc unum ex multitudine dicimus dependere. Vnifico scilicet superioris causę munere. Hac igitur ratione, etiam quae uidentur sim plicia corpora componuntur. Et quid uniforme continuum multarum partium continuatione componitur, &quod ex elementis mistum, ex multitudine quodammodo praecedente in unam denique formam totius absoluitur. Has itaque formas haec continua, haec mista, similiaque suppositio 4. considerat. In quibus totum ex partibus, unum dependet ex multitudine, sublimioris uidelicet causae munere. Ac primi tandem principij potestate. Proinde ars ubi ex pluribus perfectè suum opus absoluit, unam quandam praeter plura figuram, &formam. uimque conficit. Multò magis natura tanquam unitatis diuinae perpetuum instrumentum ubi expedit moro.