Latin
Cap. I
Ficino, Opera omnia 1199
Unproofread scanNot analysed yet
ris intentionem unum aliquid praeter multa conflat ex multis, ut generationis terminus cum me toris unitate consentiat, utque sit opus unius artificis unum, ut denique unius operis una sit actio. Summatim uerò, cum opera naturalia referimus ad ipsum simpliciter unum extra controuersiam opus eiusmodi iudicamus, cum aliud quiddam sit, quàm ipsum unum, iam esse non unum, id est, esse multiplex aliquid, atque numerosum, &quomodo dependet ab uno potenter in omnib. operante, unius particeps euasisse. Ideoque esse uuum non quidem diuulsum, uel imperfectè congestum, sed unum ex partibus per ipsius unius imperium ex perfecta partium conflatione progenitum. Eiusmodi partes, ad totum eiusmodi referuntur. Neque totum est. nisi constet ex partibus. Neque uerè sunt partes, nisi partes totius existant. Cum uerò totum dicimus, aut nouam quandam formam praeter numerum partium, intelligimus, aut solum partium, sed hunc quidem uniuersum nu merum cogitamus. Si prima totum ratione recipimus, atque ad hoc ipsum unum partes comparamus, ut partes cum Parmenide consentimus. Sin autem ratione secunda à Parmenide longius Aberramus, quotiens partem aliquam ad eiusmodi totum referre conamur. Esto igitur eiusmodi totum 4. partium numerus. Accipio primam. Quaero nunquid pars haec prima dicenda sit pars totius, id est numerus turbae. Si dicenda sit, sequetur ut sit pars uniuscuiusque quod connumeratur in turba: Non enim ad aliud hanc referre licet, ut partem praeterquam ad ista 4. Si semel concessum fuerit, nihil omnino praeter partium turba esse totum. Sequetur igitur, quod modò dicebam, ut pars quaelibet accepta, si non totius turbae sit pars, unicuiusque pars existat. Erit igitur pars quaelibet, &sui ipsius pars, &partis uniuscuiusque pars, quod est prorsus absurdum. Vt igitur &decline mus à falso, &referre partem ad totum reuera possimus, confitendum est praeter 4. partium multitudinem, formam unam totalemue existere, cuius quidem uinius, quod cunctis pariter est commune, multa penes ipsum quaelibet partes esse dicantur. Vsque adeo uerò in rebus non discretis necessaria est, haec propter partes forma totius, ut Platonici in numeris quoque necessariam arbitrentur putantes uidelicet in ternario ultra particulares unitates eius ipsam speciem trinitatis existere, uni tatis participem generalis. In caeteris quoque similiter. Non solum uerè totum quaelibet unius esse particeps asserit, sed etiam partes singulas esse compotes unitatis, tum quia unitatis in toto communis sunt participes, tum etiam quia pars quęlibet, &à qualibet distincta est, differensque à toto. Itaque pars quaelibet ritè dicitur unaquaeque. id est, unum quiddam in sua quadam proprietate ab alio differens. Quae quidem differentia ad unitatem nececessario pertinet. De multitudine, quomodo se habeat ad unum. De infinito, &termino entium elementis.