Latin
120.5 to 120.8
Ficino, Opera omnia 120.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Punctum ue rò quod circuli centrum est, nullius lineae proprium, in omnibus quodammodo lineis reperitur, quae inde ad circumferentiam deducuntur. Et cum nullum punctum quod in circumferentia designatur, totum circulum aequè respiciat, centrum tamen quod in nul la circumferentia propriè figitur, uniuersum circulum aequè circumspicit. Non potest igitur esse tota simul in pluribus res illa quae diuidua est, neque etiam res illa quae licet sit in diuidua, certum tamen in re alia diuidus habet situm. Tertia uerò illa essentia neque extensa est, quia esset qualitas, neque in extensione sita alicubi, quia non per se ac libere mouere tur, si non subsisteret per seipsam. Quapropter est instar puncti alicuius in se ipso uiuentis, &ab omni quantitate &situ penitus absoluti. Ideò ambit aequo omnem corporis si tum, &quando corpus ingreditur, quia ipsa non est proprium quantitatis alicuius pun ctum, non adstringitur ad punctum aliquod corporae quantitatis. Quippe cum fit extra quantitatis genus, non determinatur ad tangendum punctum aliquod quantitatis, sed est ut centrum in lineis omnibus, &circulo toto. Hinc etiam illud sequitur, ut haec essen tia &diuidua sit simul, &indiuidua. Diuidua, quia per diuisionem corporis uitalem sui umbram diffundit, dum diuersis partibus corporis se communicat. Indiuidua, quia integra simul adstat &simplex. Diuidua inquam, quia umbra eius in toto corpore est diuiduo. Indiuidua, quia ipsa per modum indiuiduum est in qualibet corporis parte tota. Indiuidua rursus, quoniam stabilem habet unitamque substantiam. Diuidua quoniam per operationem in plura diuiditur, dum per motum operatur &tempus. Indiuidua tertiò, quia suscipit superiora, quae admodum sunt unita. Diuidua, quia ad inferiora declinat, quae plurimum diuiduntur. Talis quaedam natura in ordine mundi uidetur summopere necessaria, ut post Deum angelumque, qui neque secundum tempus, neque secundum dimensionem diuidui sunt, ac supra corpus &qualitates, quae tempore dimensioneque dissipantur, fit medium competens, quod temporali quidem discursione quodammodo diui datur, non tamen fit dimensione diuisum. Neque rursus in sua quidam natura collectum maneat semper ut illi, neque in partes discerpatur ut ista, sed indiuiduum sit pariter &diuiduum.