Latin
LIBER III
Ficino, Opera omnia 120.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec illa ipsa essentia est quàm Timaeus, Locrus &Plato in lib. de mundo constare dixe runt ex indiuidua diuiduaque natura. Haec illa est, quę seipsam inserit mortalibus, neque sit ipsa fit ipsa mortalis. Sicut enim seipsam inserit integram, non discerptam, ita &integram retrahit, non dispersam. Et quia dum corpora regit, haeret quoque diuinis, corporum domina est, non comes. Hoc maximum est in natura miraculorum. Reliqua enim sub Deo unum quiddam in se singula sunt, haec omnia simul.