Latin
1200.1 to 1200.3
Ficino, Opera omnia 1200.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
steria cecinit. Atque in hoc dialogo agit quoque poëtam. Nouenarium enim quasi poeta Per nouem sanè suppositiones quasi colit numerum, musis (ut dicitur) consecratum. per nouem musas scientiae duces ad ueritatem, Apollionemque nos ducit dum enim ad ipsum prouehit simpliciter unum, ad Apollinem promouere uidetur. Quo nomine Pythagorici sui Quippe cum Appollon ut Platonici quosolent ipsum simpliciter unum mysticè designare. que cum Platone docent) absolutorem significat simplicem à multitudine segregatum. Interea exactius poetam agat nominum sensus uariat. Hoc nomen unum alibi aliter introducens, ac passim uaria sentit in caeteris plerunque simili quadam ratione uersutus, fingit etiam nonnunquam ut poeta. Non enim sola quae sunt asserit, sed etiam quae non sunt saepe confingit. Illa quinetiam, quae esse non possunt. Poetica sanè licentia frequenter aggreditur paradoxa. Alia frequenter aliorum nominibus occulit. Delectatur saepe meraphoris, quibus aliena significanter ad alia transfert. Quis nam praeter poetam indiuiduae naturae figuram dederit, aeternae motum? Poeta solus animaduersionem sui sphaeram uocat. Itaque fermè omnis uerborum facies poscit allegoriam. Quas ob res Plato in Theaeteto nos monuit oportunè ut caueremus, ne fortè in hoc dialogo sua nos arte deluderet: dum &res, &ipsa uerba aliter, quam ipse sentiat, &loquatur accipiamus. Verum quid nam diale ctico cum poeta commereij? Certè quam plurimum. Vtique enim atque soli circa suos, ut aiunt conceptus, &propria machinamenta uersantur, habentur utrique diuini, &habent nescio quid luroris. Sed ad institurum iam pergamus. Hactenus quinque suppositiones, si unum sit peregit. Deinceps uerd 4. si unum non sit, adiunget. In superioribus igitur nomen hoc unum quasi poera multifariam introducens, pri mo quidem disseruit. Si unum superens existit, ipsum nullum entium prorsus existere. Idique munus in eo coluit uenerandum. Satius enim luci extra colores existere. quam inesse coloribus.