Latin
1200.4 to 1200.7
Ficino, Opera omnia 1200.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde si unum est in ente, ipsum esse essentia cuncta probauit. Tertio si unum non solum in ente, sed etiam sub en te sit. omnis esse pariter, &non esse. Quarto, &quinto caetera comparauit ad unum, &quu od super ens, &quod in ente consistit, praecipuè uerò ad unum quod in ente Post haec quasi licere omnia poetis existimans, non solum fingit non esse unum quod quidem necessario esse putant, sed etiam postquam non esse finxit, quaeritat quid uam accidat uni. Perinde ac si ei, quod non est aliquid posset accidere. Sed interea nihil tentat ineptè. Praeterea cum non ignoret opposita uersari circa indem, in hac superpositio ne sexta pariter. atque septima, &octaua, &nona, ficturus non esse unum, non repetit illud simplicitet unum, ad quod non perrinet esse, cum longè sit praestantius quam essentia. Sed unum post hoc potius ad quod iam attinet esse. De quo prohabilius oppositum, id est non esse licet fingere. Hic igituratque deinceps praecipuè quaeritur, si non sit illud unum, quod est in entibus, id est, intellectualibus, diuinisque substantijs, quid nam inde contingat. Neque uero ausus est cut dixi) primum unum è medio tol lere Licentius enim potuit secundum unum, ranquam aliunde profectum &idcirco per se nequaquam existens, fingere quoquo non esse. Atque hoc quolibet non existente, non nihil inferius introducere quod interim à primo dependeat. Ineptissimum uerò fuisset, uel negare primum. Quod est ipsa necessi tas existendi, uel illo ureunque negato ulterius aliquid somniare. Sic ergo negauit, ut figmentum su um huperbolicum quidem foret non ineptum. Fingit denique in hac suppositione sexta unum ens, id est naturam intellectualem ita non esse, ut partim quidem sit, partim uerò non sit. In septima uerò licentius finget omnino non esse, quid utrumque sequatur absurdi facilè deprensurus.