Latin
1214.1 to 1214.4
Ficino, Opera omnia 1214.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
bonum, &expetibile idem esse dicit, &quod per se expetitur tantum, bonum tantum, ut honestae &moderatae uoluptates: quod propter se &propter aliud, bonum &utile, ut sentire &sapere, quod propter aliud tantum, utile, ut aegrotantem curari, exercitari, laborare, &c Idem in Gor dia docet, quatuor ista nomina, gaudium. lętitia, delectatio, uoluptas, ita se habent, quod primùm mentis in ueritatis contemplatione gaudium: Secundùm uel rationis, uel opinionis hilaritatem atque laetitiam: Tertium oculorum &aurium oblectamenta delectationemque. Quartum reliquorum sensuum suauitatem, id est, uoluptatem significet. Sed tam Latini, quàm Graeci cùm disputandum est, uoluptatis nomine pro qualibet iucunditate utuntur. Quod Plato hoc libro, Aristoteles in libris de moribus, &in libris de finibus Cicero perhibet. Cùm intelligere dicit Plaro, contemplationem diuinorum intelligit, cum sapere humanorum prudentiam. Meminisse uerò cogitationes suas conseruare est. Recta opinio uera per coniecturam probabilem existimatio est. Veri rationis discur sus, inductio rationis ad scientiam conferens. Sed sub sapientiae uel scientiae nomine omnium istorum uini comprehendit. His positis infert omnino, quod uerum sit de his esse determinandum. Nihil enim magis ad bene, uel malè uiuendum refert, quàm de fine uitae rectè, uel non rectè sentire. Ambigat fortè, quispiam, cur è multis qui bona dicuntur, duo haec potissimum, communem scilicet uo luptatem, communemque sapientiam in boni ipsius disceptatione Plato proposuit? Quia omnes ani mi uires ad duas praecipuas referuntur: Nam quae agnoscit. Alteram uerò quae appetit. Illa uerum quaerit: ista iucundum. Aut ergo homines ad illam uitam instituunt, aut ad istam. Si ad illam omnia ad ueritatem, uelut ad finem, referunt: si ad alteram, ad id quod placet omnia. Circa ueritatem uerd sapientia, circa id quod delectat uoluptas. Atqui quemadmodum ex una quaque re &arte, ueritas quaedam excutitur, ira in omnibus illis quaedam sapientiam est quanquam in reb. praecipuis, praecipua ueritas sapientia praecipua est. Vnde &sapientiae nomen, uel scientiae hoc in libro intrinsecam omnem cogitationem complectitur. Quemadmodum uoluptas, &si propriè in corpore est, quia nomen ex usu rerum frequentiore &communiori perceptione notius est, omnem continet hac in disputatione iucunditatem. At cur non adducitur in disputationem irascibilis uirtutis obiectum?