Latin
1214.5 to 1214.7
Ficino, Opera omnia 1214.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quia uel rationis uel concupiscentiae ministeria est ad illa, quae uel eligunt audacter, exequenda, uel abhorrent per iracundiam deuitanda. Simili de causa actiuae uitae nulla fit mentio, qui enim laboraut agendo, id contendunt, quo res suas ita disponunt, ut uel sensuum affectibus, uel intelligentię desiderio satisfaciant. Nemo enim gratia laborandi, laborat, &mouendi mouetur. Si quis autem dixerit gubernationem actiuam ad id referri, ut tàm corporeae libidini obsequatur, quàm mentis contemplationi. repugnantia miscere inuicem frustra conabitur. Quod si miscebit medium, consti tuet inter hęc utriusque ineptius ad bonum. uel huius, uel alterius consequendum. Quod medium in Euthydemo deterius extremis esse conuincitur. Denique in Euthydemo probatur non in possessio ne, sed usu bonorum felicitatem consistere. Vtitur autem his anima, uel cognoscendo, uel gaudendo, &cùm felicitas intimum bonum sit, non ad externa, uel corporea, sed ad intimos refertur actus, cogitationem scilicet &affectum. Quinetiam cum Plato saepe aliàs sapientiam ad caetera, quae hona dicuntur. comparauerit ad uoluptatem uerò non aliàs, meritò ut bonorum comparatio ad ipsum bonum comperiendum absolueretur hoc in libro propriè ad uoluptatem, sapientiam comparaust. Distinctio honorum. Quomodo sapientia conferat ad felicitatem, de scientia boni, quod sit omnis Crp. VIII. uirtus, efficiatque beatos. Vperiorem uero comparationem intelligere si quis cupit. Clitophontem. Mennonem: Alcibiadem &in primis librum de legibus primum legat. Vbi horum alia humana, diuina alia poEnit. Humana quę ad corpus diuina, quę ad animum perrinent. Ex humanis primum locum tenet sanitas corporis Secundum forma, Tertium uires, Quartum diuitiae. Ex diuinis primum prudentia, id est, sapientia, secundùm, moderatus animi habitus, Tertium, Iustitia, fortitudo, quartum. Omnia illa humana ad diuina referri uult. Externas diuitias ad corporis cultum, corporis dotes ad mores, mores denique ad prudentiam. mentemque tanquam ad ducem.