Latin
Cap. IX
Ficino, Opera omnia 1215
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. N superioribus declarauit Plato quid disputationis huius propositum sit, inuenire scilicet quid summum hominis bonum sit. Illud enim disputationis cuiusque propositum &subiectum est, cuEjus gratia caetera omnia inferuntur. Sed ut quid bonum sit potissimum pateat, uoluptatem &sa pientiam in conuersiam trahit, quod &hic patet, &saepè in sequentibus apparebit, praesertim cùm praeter ista tertium insuper addet. Qua in re eorum patefactus est error, qui hunc dialogum de uoluptate inscripserunt. Cur non de sapientia? cùm non minus de illa, quàm de uoluprate loquature cur non de uita &sapientia uoluptateque composita? Ad quam utraque refert. Cur non de felicitate? cum felicitatis inueniendae gratia, (ut ipse millies repetit,) haec omnia inuestiget. Quare cum propositum libri huius praescriptum sit. iam disputationis totius ordo est tradendus. Haec duodecim in partes distribuitur. In prima parte quod tractandum est proponit, quam iam supra exposui mus: quid scilicet bonum hominis sit, &utrum ad id conferat magis sapientia, an uoluptas? In secunda parte Plato monet uitae uoluptuosae, nec non sapientis conditionem, ut uideatur utra magis ad felicitatem conducat. Videndumque utrum tertius aliquis uitae status appareat utrisque melior, &ad felicitatem potior, qui si apparuerit, considerandum utra illarum sit istius perfectioni cognatior, uoluptasne an sapientia? ut non solum quid sit felicitas, sed quae uia ad illam commodior cognoscamus, ubi tentabit uoluptatem sapientiamque ad comparationem faciendam diuidere. In tertia parte docebit qua conditione sit disputandum, nam ante definienda esse, &diuidenda quaeque monstrabit, quàm inter se comparentur, &qua ratione id fieri debeat, demonstrabit. In quarta, quę sinu boni ipsius conditiones describet. Nam tertium cognoscat oportet, qui ad illud duo quaedam sit com paraturus. Vbi Plato neutrum summum esse bonum ostendit. Quę comparatio negatimua est, ad quam commu ni quaedam extremorum perceptione sufficit cognitio tertij. Ad affirmatiuam enim extremorum quoque distincta cognitio necessaria. Ideo antequam comparationem affirmatiuam absoluat, in qua iudicandum est, postquam neutra ipsum est bonum, utra saltem ipsi sit propinquior, quid utraque sit perscrutatur. Et quintam aggreditur partem, in qua inuestigat utriusque genus. Nam primò genus ad definitionem accipiendum est, addenda propemodum differentia. Qua in parte duo quędam genera rerum, quae post Deum per omnia penetrant aperit, finitum &infinitum, ex quibus mixtum ostendit &mixtionis causam praesagit. In sexta, quia per illa genera scintilla quaedam cognitionis accensa est, comparationem inchoat. In septima causam mixtionis illius explicat latius, deque mundi anima &prouidentia disserit, ubi planius comparationem exequitur.