Latin
1215.5 to 1215.6
Ficino, Opera omnia 1215.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm uerò scientiam boni &sapientiam, uocat bea titudinem, felicitatem, bene agere, de secundo eius gradu intelligit. Nam si de primo dixerit abuti tur uocabulis &beatitudinem felicitatemque capit pro uia ad eam quam proxima. Profectò per eas quas attulimus rationes in caeteris Dialogis Plato scientiam ipsam sapientiamque reliquis omnibus anteponit. Voluptatis uerò comparationem in hoc dialogo peragit: Vt hac comparatione inspecta: quid utrumque ad summum bonum conferat, quidde summum sit bonum, intelligamus. Neque acci piet hoc in dialogo in principio disputandi sapientiam pro cognitione boni duntaxat, sed conmuniter pro cuiuscunque ueritatis scientia, sicut &uoluntatem non pro certa suauitate, sed pro om ni communiter iucunditate utetur. In quo consistat humana foelicitas scilicet in fructione Dei, &de subiecto libri.