Latin
1217.5 to 1217.7
Ficino, Opera omnia 1217.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligendum est fortè de foecunditate rerum omnium procreandarum, quae in primo rerum latet principio, quam diuina mens haurit, explicatque in se ipsa primum, deinde in animam materiamque effundit. quod mare dicitur propter motum ac tempus &generationis humorem. Anima cùm primum ea foecunditate referta est, per conuersionem ad supraintelligibilem in se ipsa procreat pulchritudinem, &per conuersionem ad infra, sensibilium formarum in materia gignit decorem. Eiusmodi uerò conuersione ad pulchritudinem eiusque generatione anima ipsa Venus est nuncupata. Et quia in omni tam aspectu, quàm generatione pulchritudinis uoluptas inserta est, &omnis generatio ab anima est, quae Venus dicitur: plaerique Venerem uoluptatem ipsam esse existimauerunt. Item uoluptas &in considerando actionem reddit quasi perpetuam, &in nutritione conseruat diu indiuiduum, &in generatione speciem facit sempiternam, &transformat amantem in amatum, &omnia procreat in arte &natura. Haec diuina opera sunt, ideo appellatur dea: adde quia omnia appetunt illam quasi finem, ergo ut principium: &in ea se conuertere student. Ob haec nominant eam deam. Venerem uerò, quia comes est ueneris. Socrates uerò cùm esset uoluptatem impugnaturus, Veneris nomen ueritus est: neque uoluit deae ipsius uolupratem nomen esse. Nomen sanè, ut à Platone describitur in Cratylo rei ipsius uis quaedam est mente concepta primum, uoce deinde expressa, literis demum significata. Rei autem diuinae diuina quoque uis est, quare Dei nomi na, cùm illis diuina uis insit, uenerari debemus, multò etiam magis quàm delubra statuasque deorum. Expressio, enim imago Dei mentis artificio, quàm manuum operibus inseruatur. Nomina uerò Des prima &syncerissima in Cratylo apud mentes numinum coelestium esse uult, à quibus expressius Deus concipitur: Secunda in daemonibus: In animis hominum tertia. Et à Priscis uiris sanctissimis, fuisse prolata, siue Deo raptis, seu lumine mentis instructis. Dei itaque nomina tanquam imagines &radij ipsius Dei sunt, per coelicolas, heroas, animos hominum penetrantes.