Latin
1217.8 to 1217.10
Ficino, Opera omnia 1217.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis autem solem admiratur, ueneratur &solis lumen, ita &Deum colere oportet &Dei radios: uires, imagines in nominum significatione latentes. Ideo in Phaedro Socratem inducit Plato, cum in amorem Dei nomen peccasset, correptum à Dęmone. Et in XI. Legum, eos qui mendacis &periurijs nomina deorum inquinant, sacrilegos haberi uult, &à quolibet impunè uerberibus caedi: &si quis potens non punierit, legum, ut ipse iubet, proditor habeatur. In Parmenide quoque cum omnia ad unum Deum comparet, nomina illius spernenda non censuit. Quod miratus Dionysius Areopagita, omnia Theologiae mysteria in diuinis nominibus exquisiuit. Origenes in libro contra Celsum dicit, quibusdam nominibus sacris inesse mirificam uirtutem, quae mutatis nominibus non inesset. Ideo illa non esse mutanda. Hinc Hebraei in nomine retragrammaton miraculosam ponebant uirtutem. Paulus, dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Virgilius, quam te memorem uirgo? Homerus aliter apud superos, aliter apud nos multa dicit nominata. Paulus, uiuus est sermo Dei. De his etiam Plotinus, &Proclus: Paulus quantò differentius prae illis nomen haereditauit. Esse uiuam in nominibus uirtutem, praesertim diuinis.