Latin
1225.5 to 1225.8
Ficino, Opera omnia 1225.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Pręterea quia in loco corpora sunt, in partes plurimas extenduntur, neque corpus aliquod aliqua partium suarum existit, partes autem in quolibet infinitae considerari possunt. De quacunque uerò dicere potest, haec totum ipsum non est, ut haec non est homo, neque haec, &ita de singulis, infinite igitur non est homo, uno tantum modo homo est. Vnde magis homo non est quam homo. Item corpus quodlibet ex materia constat &forma, &secundum materi am nec homo dicitur, nec ignis, quia materia sempiterna ista nequaquam, &materia ipsa ad omnes ęquè se habet formas: atque idcirco non magis per eam corpus, aliquod ignis quàm aër, uel homo cognomi natur. Secundum formam igitur tantum tale, uel tale dicitur, forma uerò pars est. Igitur secundum par tem, quod uerò per partem homo non homo. Sed humanum, quod per partem ignis non ignis, sed igneum. Nullum ergo istorum uerè est, quod dicitur. Praeterea ueritas ipsa aeterna est, &immobilis. Nam siquando dixeris eam non esse, aut falsò hoc dices aut uerè. Si falsò, est utique ueritas, si uerè, uerum non est, non esse ueritatem, si uerum est ueritate uerum est, est itaque ueritas. Sempiterna ergo ueritas est, &immobilis. Quare nulla in re mobile sustinetur. Quod. n. in re immutabili iacet, cùm ea quoque muta tur. Omnia uerò corporalia permutantur. Itaque in nullis est ueritas, non erga sunt uera, neque uerè existunt. Si ergo formę corporum imperfectae sunt, primae formae non sunt: quod enim primum tale, est integrum tale. Tota enim ratio naturae cuiusque in primo fundatur. Sunt itaque formae aliquę super istas perfectae, primae &integrę, quam non in subiecto sunt. Neque enim intra essent illas istarum rationes, ideasque uocarent. Ac si formae corporum uerę non sunt, ubi nam uerae sunt. Nusquam ne? At potentius esset falsum, quam uerum, si illud quidem esset, hoc nequaquam, impossibile uerò istud. Quod enim potentius, ueritate potentius est, nisi enim uerum sit esse potentius non erit, quod dicitur.