Latin
1225.9 to 1225.11
Ficino, Opera omnia 1225.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quin imò sine ueri tatis praesentia esse illae non possunt, quae falsę formę dicuntur, nisi enim uerum sit illas esse, non erunt Alicubi ergo uerae sunt species. Nonne animus noster ueriores habet species, quàm quę cernuntur. Quibus iudicat eas &probat, damnatque &corrigit, &quo à ueris discedant, intelligit, quóue congruant. Qui autem uera non uidet, ad ea comparare alia minimè potest: Visibilem quidem circulum animus corrigit, cum in puncto planum non tangat, neque enim quaesierit unquam, &omnem artificiorum stru cturam Musicaeque modulos. uel probat, uel damnat &naturalium rerum bonitatem uel prauitatem, utilitatem &nocumenta, pulchritudinem, turpitudinem iudicat. Veriores igitur habet formas animus, quibus de corporalib. iudicet. Perfectior enim iudex est, quam quod iudicatur. Sed neque hae, quę sunt in animo primae sunt formae, mobilem enim, &quanquam in loco non sunt, per temporis ta men interualla discurrunt. Neque actu semper existunt. Non enim semper per eas animus agit. Neque tota in mente sunt, sed mentis parte. Nam sicut anima tota mens non est, quoniam addit &mouendi &sentiendi naturam. Ita mens quę in animo non est mens tota nec prima. Est enim mens in anima quod uerò in alio est, &ab alio est, quod enim se sustinere nequit, neque potest producere. Maius enim id opus neque tamen haec mens ab anima, quia in anima mentis producente ratio esset, unde &tota anima esset mens, &mens quidem tota atque perfecta, &omnis anima mentem haberet, quia in omni anima ratio inest animae. Quamobrem super animam &mentem, quae pars animę est, mens est quędam prima in seipsa integra ac penitus absoluta.