Latin
Cap. XIX
Ficino, Opera omnia 1226
Unproofread scanNot analysed yet
in qua primae ac uerissimae erunt rerum omnium species, quia supra locum iam &tempus motumque existunt. Quae si primae sunt, ad primas enim de ueniendum est, in alio subiecto non sunt. Non ergo aliud ibi mentis essentia, aliud in mente species, essentia enim ibi sunt &uita, omnium rationes, &quicquid ab hae mente mundi opifice factum est, in ipsa uita est. Quapropter Plato in Timęo mundi opificem intellectum contemplari ideas di cit, in uiuente substantia, &ad sui similitudinem mundi machinam fabricare.