Latin
123.1 to 123.4
Ficino, Opera omnia 123.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
imagines in se possidet diuinorum, à quibus ipsa de pendet. Inferiorum rationes &exemplaria, quae quodammodo &ipsa producit. Et cum nedia omnium sit, uires possidet omnium. Quod si ita est, transit in omnia. Et quia ipsa uera est uniuersarum connexio, dum in alia migrat, non deserit alia, sed migrat in singu la, ac semper cuncta conuersat, ut meritò dici possit centrum naturae, uniuersorum medi um, mundi series, uultus omnium, nodusque &compula mundi. Qualis sit tertiae huius essentiae natura, satis (ut arbitror) diximus. Quod autem haec ipsa sit propria rationalis animae sedes, facilimè inde conspicitur, quod huiusmodi est rationalis animae definitio. Vita &intelligens discurrendo, &corpus uiuificans tempore. Haec eadem est essentiae illius conditio. Nam, uiuit, intelligit, corpori praestat uitam. Quòd uiuat, apparet, quoniam ea in terris uiuere dicimus, quae sua quadam interiori uirtute per omnem partem mouentur, sursum, deorsum, ante, retrò, ad dextram &sinistram. Ita plantę mouentur &animalia. Vbi igitur est motus intimus &communis, ibi uita. Vita, inquam, ibi est uis ipsa interna mouendi. Vis huiusmodi ibi est praecipuè, ubi totius agi tationis fons est &origo primusque motus. Maximè enim est motus intimus atque communis, ubi est primus. Primus autem motus in tertia illa essentia ponitur. Ibi igitur uita est, uita inquam talis ut eius participatione corpora uiuant &moueantur. Nam est uita cor poribus per naturam quàm proxima. Illa igitur essentia tertia est uita uiuificans corpora. Est etiam intelli nens. Quippe si motus alicubi perfectus est, perfectissimus certe est, ubi primus. Nussa enim perfectio in posteriores motus, nisi a primo descendit. Igitur motus est in tertia essentia motionum omnium perfectissimus. Is est autem qui à fonte suo discedit quàm minimum, qui suo fundamento maximè iungitur, qui unus &aequa lis est summopere, qui seipso sufficiens est, qui figuram perfectissimam imitatur. Talis autem est circuitus, ut cuique constat, qui etiam solus omnium motionum est sempiternus. Alij quippe motus aliquem attingunt terminum, ultra quem non liceat progredi, cum nullum sit usquam spatium infinitum. Circuitus autem ut semel eadem repetit, ita bis ac ter &quater, simili petit ratione, idemque in eo finis est atque principium, ideò cum finiri uidetur, tunc incipit.