Latin
1232.5 to 1232.8
Ficino, Opera omnia 1232.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dum Epimetheum, quo natura significatur dicit animalium armauisse corpora, industriam uerò artium dare hominibusminimè potuisse, sed eam à Prometheo fuisse traditam, hoc est ab artificiosa mentis diuinae, prouidentiam mundi huius artifice: ubi addit, Prometheum eam accepisse ex officina Mineruae &Vulcani. Accepit haec postrema mentis pars quam Prometheus dicitur lumen, &uim d media, quae tres habet respectus, unum ad superiorem sui partem, unde est, alium ad seipsam, ut in se est, alium ad producendam partem inferiorem. Illi duo supra dicuntur, supra maximus, optimus, &supra amicabilis, &hospitalis, &seruator. Tertius dicitur Pallas &Vulcanus: Pallas quantum inducit ad partem inferiorem cognitionum procreandarum, Vulcanus prout inducit illi affectum ad procrean dum. Ideo Pallas nascitur ex capite louis, quia ex prima ui ad inferiorem partem. Vulcanus autem dicitur claudicare, quia in effectu, qui ex affectu est, defectus existit. Disciplinam tamen ciuilem non à Prometheo, sed ab loue per Mercurium ad homines descendisse. Nam Legum ciuilium institutio nobis non aliunde monstrata est, quam à dispositione diuinarum legum, quam in seipsa mens intueatur diuina, dum in seipsa reflectitur. Tunc uerò lupiter nominatur. Misit autem eam ad homines per Mercurium, per radium scilicet medium, quem appellat Mercurium quoniam mysteria diuinarum legum rationi interpretatur humanae, ad ciuilium legum descriptionem. Diuinarum uerò contemplationem à Saturno datam in Politico scribit Plato, quia eius mentis prout in Deum erigitur radius in nos descendens, mentem quoque nostram in diuinum attollit intuitum. Et quarto legum dicit, Saturnum esse uerum dunm eorum, qui mentem habent. Porrò in eodem libro Plato mentis humanę solertiam intria diuidit membra, quia nec ad contemplationem uergit tantum, uel ad actionem duntaxat, uel ad medium. In primo sapientia est, medio imperium, in tertio ministerium, ueluti Geometria, Architectura, fabrilis opera. Omnis haec industria nobis à diuina mente est tradita: Prima ab eius capite, scilicet Saturno, Secunda à pectore, id est, loue. Tertia à femore, id est, Prometheo.