Latin
1232.9 to 1232.11
Ficino, Opera omnia 1232.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus itaque summi boni radius in mente diuina triplice, triplex effectus, &in anima itidem triplice triplicatus, tres nobis explicauisse dicitur facultates, menti quidem philosophiam. rationi gubernandi prudentiam, phantasiae artium caeterarum industriam. Quare orationes disciplinae Dei inuenta sunt, Deique munera ut in Timęo &Politico latius &hic asseritur. Dixit autem hic Plato, omne donum huiusmodi ex dijs esse per Prometheum delibatum: Nam à coelio ex superiorib. diuinae mentis potentijs, Saturno scilicet ac loue, per inferiorem nobis proximam, id est, Promotheum à nobis arcana haec hauriuntur. Promotheus autem iste, ut ipse est largitor, artificiosam praebet solertiam, ut autem medius est &praeparator, mentem &rationem nostram ad sapientiam conuertit, ciuilemque peritiam, praesertim cum ab artium primarum industria mens &ratio ad maiora excitetur in nobis atque paretur. Quapropter licet scientiarum omnium ab unoquoque diuino numine sint, Pro methei potissimum Plato mentionem facit. Possumus etiam Epimetheum dicere Lunam fauentem corpori uidelicet per Venerem ad salutem speciei, per louem ad salutem indiuidui. Prometheum uerò solem fauentem spiritui praesertim rationali, per se quidem ad percipiendum, per mortem uerò ad diuidendum, per Saturnum ad resoluendum, per Mercurium ad definiendum: per se rursus ad demonstrandum, &quia percipiendi &diuidendi uires, partes sunt muneris huius primę, &pręceptio fit per lummen, diuisio per calorem, dicitur dare haec cum lucidissimo igne, sub prima sc. uirture Solis &Marris. Prima nominum positione coelius significat Deum. Saturnus mentem, Iupiter animam. Secunda uerò coelius Dei foecunditatem, Saturnus Dei intelligentiam, Iupiter Dei uoluntatem.