Latin
1234.5 to 1234.8
Ficino, Opera omnia 1234.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam &res ipsae ab uno in men tem procedunt, à mente in animam, ab anima in naturam, ab hac in qualitarem, à qualitate in materiam quantitate extensam. Vbi multitudo ideo dicitur infinita, quia in infinitum procedit quantitatis partitio. Atque in hoc sexto annulo catenae aureae ab Homero inductae cessat naturae progressus. Ideo habet Orpheus, ut in sexta generatione ornatum cantilenae finiamus. Proinde rerum genera sic se ha bent, ut genus unum in species infinitas distinguatur, species in singula infinita descendant. Vbi rur sus, unum per finitam multitudinem mediam ad extremam infinitam est prolapsum. Quare conclus ditur ab extremo ad extremum esse per media transeundum. Quod nisi quis seruauerit, neque extremum, quod supra intelliget, cum quanta uis eius sit ad media producenda ignoret, neque extremum quod est infra cognoscet, cùm causam eius proximam, quod medium est non teneat. His propolitis exequitur Plaro Dialecticae facultatis traditionem, quam in Sophiste atque Politico abundè descripsit. Hic autem dicit. quia in rerum ordine unum reperitur, &multa, &finis aliquis, &infinitas, &cognitio de uniuersalib. rerum rationibus estiquia singula sunt incerta, quia scientiam inuestigans unam ipsam uniuersalem plurimum accipe rationem. Inest enim quoquomodo in rebus, inest &in ratione per fectus, inest &in mente praestantius. Itaque eam reperies, cùm eam acceperis, ne in ea steteris, nam uis cu iusque in sequentib. explicata apertiùs iudicatur. Ibis ergo ad proxima, quae sequuntur, &genus illud. Nam communissimè quoque rationes accipiendae prius, ut à simplicissimis ad composita descendan tur. genus illud inquam in species diuidas, si potes duas per differentias. Haec enim commodissima par titio est, quae fit per opposita. Ea uerò inter duo est, &prima diuisio in dualitate consistit, ut essentia per se alia, alia per aliud, illud substantia, hoc accidens, &substantia alia corporea, alia incorporea, uel sal tem in tria partiaris, ut dicendi genus. Aliud iudiciale, aliud deliberatiuum, aliud demonstratiuum. Vel in quatuor, ut elementum, aut ignis. aut aër, aut aqua, aut terra. Ei unum quodque membrum di uide rursus, ut corpus aliud animatum, in animae aliud. Incorporea uerò substantia, aut à corpore semota, aut coniuncta corpori.