Latin
Cap. XXVI
Ficino, Opera omnia 1234.9
Unproofread scanNot analysed yet
Rursusque animatum corpus aliud arbor, aliud animal, atque ita utrinque dispertias quousque singulas species in quolibet inclusas genere patefacies. Quib. adnumeratis infi nitam singulorum sub illis multitudinem arguas contineri. quam uni generi non prius subijcias quàm quot mediae species sint compraehenderis. In genere quidem cognito confusa, in singulis au tem est incerta: In speciebus certa habetur atque distincta. Quare neque morandum in genere, neque est tamen per singula peruagandum, neque ab illo extremo ad hoc sine medijs transeundum.