Latin
124.1 to 124.4
Ficino, Opera omnia 124.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quinetiam corpora mixta, quae propter terrenam, uel aquaticam crassitudinem secundum se pigra sunt &uilia, admirabiles aliquas actiones extollit, imò etiam ad animos hominum &fascinandos &roborandos, quod absque uirtute animi, &quidem potentioris, effici nequit. Virtute enim naturae uiuacis, &sapientis, quae his ipsis est infusa corporibus, herba hierobotanon, ut magi inquiunt, confert diui nationib. Medicorum. Achates fouet uisum, obiundit uenenum, praestat uires atque facun diam, praesens Adamas Magneti quod rapit, aufert. Corneola sanguinis sistit fluxum &mitigat iras, Onyx accendit iras, terret in somnijs. Corallus denique (ut testantur Metrodorus &Zoroaster) insanos terrores amouet, fulgura repellit &grandinem. Animis certè nostris tempestatibusque natura illa pręstat, cuius uirtute talia fiunt, quàm esse oportet infusam corpusculis infimis, ut insima secum praeter ipsorum naturas ad supernorum eleuet actiones. Esse uitam huiusmodi mundo infusam, Strato &Chrysippus confitebuntur, sed ipsam esse summum Deum asseuerabunt. Platonici id negabunt, quia super eam uitam quae alicuius est, &in aliquo, esse decet eam uitam, quae suijpsius est &in seipsa consistit. Vita uerò mundanae alicuius sphaerae non minus familiaris est sphaerę suae, quàm huma no corpori animus sit humanus. Quapropter uitae sphaerae, siue alicuius, siue totius, neque prima est uita, neque Deus. Deus enim summus summa est unitas. A summa unitate secundum Platonicos multitudo forsitan aliqua statim proficisci potest, non tamen tan ta diuersitas discordiaque sese inuicem corrumpentium qualitatum. Rursus summę boni tati pulchritudinique ninil mali &deformis est proximum. mala uerò multa deformiaque contingunt circa materiam. Praeterea si Deus est ipsum esse, non potest esse forma mate riae, talis enim forma non esse ipsum, sed essendi principium. Et quia Deus est esse, ut ita dixerim, adeò absolutum, ut non sit in essentia aliqua, multò minus est in materia. Item cùm Deus sit prima efficiens causa, agit sua omnia primò, forma uerò materiae non agit primo omnia. Compositum enim primò agit potius, quàm pars compositi. Rursus copositi partes in potentia quadam sunt ad ipsum totius actum. In Deo autem nulla est adulteriorem actum potentia. Non ergo ex ipso &materia fit animal unum, ut stultem putant Almariani. Animal quippe rationale ex seipso mouetur, unde moueri potest &non moueri, atque tum uelocius moueri, tum tardius.