Latin
124.5 to 124.8
Ficino, Opera omnia 124.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem tale est, non perseuerat in motione perpetua &aequali, nisi lege alicuius superioris, quod nullo modo mutetur. Deus igitur non est globi alicuius anima, ne ex ipso &globo animal unum conficiatur, cogaturque habere supra se ducem. Sed nunquid sphaerae uitam esse angelum concedemus, naturalesque formas ab ideis mentis angelicae proficisci? nequaquam. Corpus enim sicut per talem, aut talem essentiam ad uitam talem aut talem, ita per talem uitam ad ad mentem talem necessario praeparatur. Ideò Plato in Timaeo Deum inquit mentem ani mae, animam corpori coniunxisse. Quasi non possit clara mens opaco corpori aliter, qua per animam perspicuam copulari, sicut &lucidum corpus denso per diaphanum, id est perspicuum iungitur, ut quod &lucem per se habet, &alijs exhibet, ei quod luce caret, &impeditlucem, per naturam mediam coniungatur, quae licet per se careat luce, non ta men impediat lucis ingressum. Ac si mentis nostrae operatio per quandam à materia separationem perficitur, operatio mentis angelicae, quae in genere intellectuali perfecta est, longè semota est à materia. Cum uerò angelus ipse nihil aliud sit, quàm mens, &qua ratione mens est operando, materiam fugiat, quo nam pacto angeli substantia materiae proximè inhaerebit? Decet, ut quemadmodum particulares hominum mentes particularia ipsarum corpora per animas proprias, id est per animales uires attingunt &mouent, ita communes sphaerarum mentes communia corpora per animas complectantur &ducant. Sic enim &Sphaerae illae uitam insitam possidebunt, &mentes diuinae è sublimi sta tu nequaquam deijcientur, &super uitas sphaerarum, quae intellectuales sunt simul &animales, erunt angelicae uitae, quae solum intellectuales existunt. Super has autem erit Deus uita uitarum. Adde, quod si mens angelica indiuisibilis immutabilisque est, &super locum tempusque omnino, nulla ratione quadrabit corpori diuisibili, mutabili, loco tem porique subiecto, aut formas in eo tales efficiet, nisi anima intercesserit, quae quia indiuisibilis est, superque locum, formatur ab angelo siue ducitur, quia uerò mutabilis est, &aliquid habet temporis, congruit cum materia, &formas acceptas desuper deducit in seipsa ad mutabilem temporalemque naturam, per quam facilimè transeunt in corpus quoque mutabile, atque in ipso diuisibiles iam euadunt.