Latin
1240.1 to 1240.4
Ficino, Opera omnia 1240.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXXI. unoquoque fit unius cuiusque bonum. OLATO in Cratylo dicit ἀγοὸν quasi ἔγασθον ἀπὸ τοῦ ἄγωμαι. Quod tria significat, admirari, amn re, delectari. Bonum enim admirandum est cum ad illud accedimus, amandum cum haeremus, iucundum cum eo implemur. In primo ab alijs conuertit ad se per cognitionem pulchritudinis suae. In secundo, trahit ad se per amorem eiusdem. In tertio transfert in se diffunditque per noluptatem, circumfuditque seipsi, &implet per bonitatem. Interrogabit igitur fortè aliquis, bonum ipsum principium rerum esse dicis, idque esse sufficiens, expetendum atque perfectum, id uerò ipsum in se bo num est, neque est alicuius, nec in aliquo, quid ergo in rebus alijs bonum? Huius, inquam, pro captu cuiusque imago. Omnia sequentia lumina primi luminis imagines sunt à primo lumine dependentes. Habitus ergo cuiusque rei, quo ad eius natura patitur, sufficiens, expetendus, perfectus, supremum eius est bonum. Hic à bono absoluro dependet, ut calor à lumine, calidum à calore. Quid unum istud est tandem quo &principium bonum dicimus, &alia bona? Actus. Quid ut malum, fugiunt omnia? Priuationem: ergo ut bonum sequuntur omnia: actum priuationis oppositum. Materia quidem ab ipsa informitate discedens perpetuo ad formam suscipiendam inhiat, seque formanti exponit obedientem, animaliumque corporibus dolor innascitur cum ab illis animae forma disiungitur, uosuptas cum adhaeret. Forma uero actus quidam est, quoniam est agendi principium, forma item in motum actionemque prorumpit, nec ab operatione cellat unquam, quod &coeli &elementorum motus generationesque demonstrant. Et animae per uim nutriendi gignendique, sentiendi, intelligendi sem per in actum feruntur, ergo si aut materia, &corpora primum semper expetunt actum, ita formę ani maeque secundum. Primus actus forma est. Secundus est optratio. Idem &mentes quaerunt, siquidem pars mentis. quae nobis inest in operatione, tanquam bono admodum delectatur. Et quisquis ani mus scientias, &uirtutes appetit, speciem animi actumque appetit. Quisquis fortunae aut corporis commo da, ut per illa, &circa illa utendo, uel fruendo aliquid agat.