Latin
1240.5 to 1240.8
Ficino, Opera omnia 1240.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Imò uerò &etiam esse &uiuere appetunt, ut utroque utantur. Vtuntur autem secundum eorum uires agendo. Actus igitur est quod omnibus expetendum est etiam sufficiens: Actus enim primus cum aduenit, subiectum significat, sufficienter iam pręparatum, &con positum, ipsum ad agendum est sufficiens. Actus secundus rem sufficienti uigore ad uitam declarat. Quod enim, uel mouet, uel gignit aliud integrum ipsum iam &adultum est, est &perfectum. Primus actus implet materiae desiderium, eius terminat infinitatem, ornat deformitatem. Secundus actus formarum nixum complent, &externum perficit opus. Sic est igitur colligendum tres illae boni ipsius conditiones sunt propriae, sunt &actus ipsius proprij: ergo bonum &actus idem. Quisque actus illa tria habet quodammodo, quisque ergo quodammodo bonum est. Actus purior habet ea magis, ergo &magis bonum, actus purissi mus habet omnino, ergo &summum bonum. Neque habet haec actus extrinsecus, quia non alia ratione quam ea ipsa qua actus est. Nam quod ea minus habeat unus actus quam alius, subiecti &impedimenti, et priua tionis admixtione contingit. Nihil eroo actui est addendum, ut magis bonum sit, sed addimenti inquina tio remouenda. Statim purus emicat, statim cum sua haec naturalis puritas emicat, ad puritatem suam tria crescunt illa, &bonitas demonstatur. Quinetiam in unitate bonum consistittut suprà dictum est.) Vnitas in actu, ergo in actu bonum. Materia enim tota una dicitur, quia à primo actu, &quia sub una iacet forma mundi, quęlibet materia una, ex una quadam forma. Indifferens enim materia quam uis ad multa opera. Data forma unum quiddam est facta, &omnes partes compositae rei per naturam, uel per artem, uel domus, partes unum ex certa totius forma sunt. Forma uerò cum maximè suam seruat, restituit augetuque unitatem, tunc in secundum actum, operationem scilicet optimè sese comparat. Qui unus actus, unum in forma resta tur uigorem, &unum opus determinat, &tunc maximè in unum dirigitur agens cùm agit, &agit maximè cum una intentione in opus suas omnes unit particulas. Primum ergo cum bonum sit &unum, actus est, et quia summum bonum, actus est purissimus.