Latin
1242.1 to 1242.3
Ficino, Opera omnia 1242.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
In mente ipsius unius intuitum idearum omnium pulchra series comitatur: In anima unius inspectum rationum decor omnium. In materia unius animae fruitionem formarum sequitur ornamentum. Comes ergo boni pul chrum est: Comes itaque fruitionis ipsius est gaudium. Quid tandem bonum, quod sufficiens, expetem dum. Perfectum imò sufficientia expetibilis atque perfecta, imò sufficiens actus expetibilis uita, per fectum unum imo uita sufficiens, perfecta unitas. Actus integer, imò unus uitę actus unus in uno. Quod tale absolutè, absolutè est summum bonum, quod tale pro cuiusque capacitate naturae, summum cuique bonum. Ideo hic in textu dicit, conditionem ipsius boni esse, ut sit omnium perfectissi mum, quia scilicet perficit omnia. Item quod omnibus, quae sunt praestet sufficientia, quippe cum super esse existat, &quicquid esse agit, per unitatem &actum agat. Necessarium quoque est asserere, quod expetibile est Naturales enim instinctas necessarij sunt, quia à superiori mouente insunt, &electionem iudiciumque praecedunt. Bonum uerò naturali instinctu appetitur, quia &quae cognitione carent bonum quaerunt, &hominis statim nati bonum appetunt. Pulchrum uerò appetunt, quę cognoscunt, &postquam cognouerunt. Ideo appetitus boni antiquior est, quàm pulchri. Vnde &bonum pulchro antiquius: lind quod pulchritudinem uideantur habere sufficit multis, quod bonum uideantur, non sufficit. ideo appetitus boni principalior est quàm pulchri, &sicut intellectus neces sariò intelligit principia contemplandi superiori lumine, sic uoluntas necessariò uult bonum agendi principium instinctu superiori: Trahit enim ad se omnia Principio rerum, id autem bonum est. Precessario igitur omnia bonum appetunt. Quo instinctu uaticinantur, ut in Repub. inquit Plato, aliquid esse bonum. Quid uerò illud si ignorant. Esse tamen sufficiens quiddam &perfectum diui nant, ideo quiequid susficientiae, &perfectionis speciem habere uidetur, ut bonum eligunt, diuerso igitur homines calle procedunt: nituntur tamen ad unum finem, id est uitae sufficientiam peruenire: Alij in uoluptuosa uita in militari alij, in ciuili alij, alij in contemplatiua inesse sufficientiam arbitrantur.