Latin
1242.4 to 1242.7
Ficino, Opera omnia 1242.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quaruor igitur effectiones hominum, per quatuor uitę genera unam &idem, id est suffi cientiam expetunt. Soli autem contemplantes adipiscuntur: Nam uita haec ipsi bono qui Deus est propinquior. Nihil quęrit extrinsecus, interioribus contenta est, minimis indiget: Per corporis fu gam, mala uitat quae corpus affligant. Cùm omnia bonum appetant, cur dixit hic Socrates, omne quod cognoscit, uenatur bonum &appetitur, non quia quae non cognoscunt non appetant, sed quia non uenantur, nec eligunt. Omnia enim corpora in bonum, id est, actum perfectum, uno semper eodemque calle procedunt. Imò feruntur ut sagitta ad signum solo iaculatoris impetu, quae uerò cognoscunt ultra mouentis inipetum, ipsa quoque fagacitatem propriam &solertiam ad uestigia boni in uentenda adhibent, &machinamenta ad consequendum moliuntur. &ex pluribus quae bona uidentur ut eligant alterum, saepe consultant: Tria hic ponit, appetit, uult, uenatur. Primum commu ne omnibus, secundum &tertium hominibus cognitione utentibus proprium. Voluntfinem bo num scilicet ipsum. Venantur id est consultando perquirunt. quid propriè id sit, in quo lateat, quomodo capiatur, quęrunt, ut uerè comprehendant, non ut uideantur habere, comprehendere uolunt, ut illud firme stabiliterque possideant, nec aliud quaerunt quàm bonum, &quicquid eligunt, quia ad bonum conducere putant, eligunt. Nam sub ratione boni appetibilis primi omnia appetuntur, quę dicuntur unà cum bonis perfici, quia eatenus perfectione participant quatenus ad bonum conferunt. Dicit enim circa bonum possidere. Quia quaecunque possidere cupimus, quantum ad bonum attinent, cupimus possidere, quinetiam ipsum bonum possidere uolumus, id est, firmiter &perpe tuo frui, ideo quod fert facietatem non est bonum