Latin
125.1 to 125.3
Ficino, Opera omnia 125.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Placet ergo Platonicis, Deum per leipsum formare angelos, per angelos animas, per has postremo materiam, formasque à summa uita &actu gradatim degenerare usque adeò, ut in materis iam neque reuera uiuę, neque efficaces appareant. Nempe à Deo in angelum, ex una essentia transeunt in multiplices qualitates, ab hoc in animam, ex statu in motum aliquem efficacem. Ab hac in corbus ex uitali actiuoque motu in mutationem mortalis naturae passiuam. Quamobrem si aquae terraeque uita insita est, neque tamen, haec est Deus, ne immensus actus uilissimè pocentiae sit addictus, neque angelus, ne clarissima mens obscurissimae naturae sit proxima. Consequens est ergo ut aqua &terra animas habeant, quarum artificio hae sphaerae rebus preciosissimis exornentur, quemadmodum &animulae quaeque animalium aquaticorum &terrenorum, uidelicet duce sphaerae suae anima, corpuscula sua per insita semina gratissimè pingunt atque figurant. Globo terreno una anima sufficit, quoniam ipse unus est omnino, partibus in molem unam continuatis. Vna quoque anima orbi sufficit aquę. Ne cesse est tamen geminas esse horum duorum animas, specie inuicem differentes, quod ostendunt ipsorum corporum naturae diuersae specie, qualitatibus &affectibus. Si globi tales propter crassitudinem à spiritus puritate remoti, atque angusti, proprijs animab. uiuunt, uiuunt &multò magis globi omnes superiores, qui &puriores sunt, &liores admodum, quorum fomento terra &aqua parturiunt. Animam suam habeat aër, suam ignis, eadem ratione qua terra suam, &aqua. Similiter octo coelorum globi animas octo, tot enim apud ueteres erant coeli. In terra multa sunt animalia quae propriam habent animam à communi anima terrae distinctam, quia mouentur loco, quod terranon facit, quia separata cum sint à terra, uiuunt, quod lapides &plantae non faciunt, quę per animam uiuunt terrae, non suam, quia se à terra uel uolatu, uel aedificijs &machinis tollunt in altum. In aqua rursus plurima sunt animalia uiuentia proprijs animabus.