Latin
1250.1 to 1250.4
Ficino, Opera omnia 1250.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Terminat materiam forma, naturam semini bus, animam rationibus, inentem ideis, seipso denique omnia. Quomodo igitur Deus mensura sit satis dictum est. Est &moderans mensurę quidem opus absolutum, magis moderationis opus in collarione con stitit. Prout enim cuique certam, propriam, determinatamque naturam &uim tribuit, mensura est. Possent autem ita propriè singulis inesse naturae, ut nulla esset inter illa communio: ideoque quodcunque unum esset ex singulis, unum opus nequaquam efficeretur. Dei autem unius opus unum esse deber. Moderatione igitur opus est, quia singula cum singulis connectuntur. Propria natura menti per men suram inest, qua differt ab animo sed per moderationem uis ad ueritatem percipiendam communis utrique: Item propria per mensuram animae inest natura, qua à natura corporis est seiuncta. Per mode rationem uerd ita comparata sunt inuicem, ut motus, &uita sit utrique communis. In elementis quinetiam uis propria cuiusque conspicitur, &mutua insuper consonantia, qua ignis in calore cum aere conuenit, siccitare distinguitur. Aer cum aqua in humore consentit, aqua ab illo frigiditate dissentit. Aqua terrae in frigore couenit. Liquiditate discrepat. Metiri igitur est unumquodque in seipso determinare. Moderari autem ita res inuicem comparare, ut &in aliqua natura conueniant, nec tanta uis insit in aliquo, ut reliqua assumat omnia. Sed inuicem simul sint, moueantur, agant, uicissimque refistant. Facere autem ut singula inter se conueniant, illius est qui singula facit, &qui singula facit unum, &unum omnia. Deus ergo &mensura est &moderans, est insuper oportunum. Oportunitas gratiam quandam, &commoditatem rerum significat, qua sibi inuicem mutuo placent seque uicissim asciscunt. Quod autem gratia sibi sint &optanda, ex eo est, quod inuicem ex communi natura &temperata qualitate congruunt. Id autem ille facit, qui per moderationem librauit inuicem omnia. Statim enim oportuna, &grata ea inuicem reddidit, ex quo dicitur oportunum: Vt ergo men sura ueritatem rebus omnibus tribuit. quae est propria cuiusque mera &determinata natura, ut moderans commensurationem, quae est concinnitas, &mutua omnium consonantia. Vt oportu num pulchritudinem, quae est gratia, &rebus singulis ad singulas res innata, &gratia decoris illius comes, qui ex congruitate rerum omnium mutua nascitur.