Latin
1250.5 to 1250.8
Ficino, Opera omnia 1250.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Imò uerò ut est omnium, est illa tria, &haec tria facit. Vt unum super omnia producens omnia, singula certis limitibus circunscribit, ab extraneis purgat singula, sistitque in propria puritate naturae, sic uerò singula unum sunt in scipsis, ut uno limite circunscripta, ut ab extraneis defaecata, ut in una naturae proprietate retenta. Vt ergo unum est super omnia, unum dat eo modo quo diximus, eo autem modo, ut apparet, mensura est, &ueritatem exhibet. Vt autem est unum in omnibus conseruans omnia, indissolubili modo inuicem uincit omnia, ex quo cuncta unum sunt, eo autem modo moderans est, commensurationemque largitur. Vt est unum ad quod omnia, citans omnia singula, per gratiam, quam tribuit singulis, in se inuicem concitat, &per gratiam quae resultat in cunctis ad seipsum rapit cun cta. Vbi &singula unit singulis &uniuersa uni. Hoc autem modo oportunum est, &pulchritudinem exhibet. Ergo ut est unum &mensura est, &moderans, &oportunum. Quare &singula ut uno quodam participant uera sunt, commensurata, pulchra. Quamobrem mixtum ex sapientia &uoluptate humani boni est habitaculum. In hoc enim bonum capitur. Illa tria uestibulum boni sunt. Per illa enim bonum excipitur &intromittitur. Vnitas autem data ab uno, per quam &illa tria insunt composito, &ipsa illis praesentibus complera relucet, hominis bonum est à bono totius naturae dependens. Vnum autem illud, &unitas ista actus sunt. Vnum actus agens omnia, quo agunt omnia, ad quem agunt omnia. Vnitas actus à primo actu rebus impressus, agens ad primum actum omnia. Idem igitur actus &unum. Summum itaque bonum hominis est unius uitae actus, unus ad unum atque in uno: unus igitur finis est, actus unus, uitae mixtae, bene mixtae, &in unum ipsum directae. Nam &intelligendo, &gaudendo ipsi bono penitus sese unit, unitio haec, actus quidam est uehementissimus in bonum sese mergens, in bonum se transformans, in hac scilicet uita, in alia uerò transformatus actus. Actus inquam, unus totius unius animae, quoad homini licet, qui tunc demum adest, cum &actus intellectus per intelligentiam, &actus uoluntatis, per uoluptatem in unum ipsum bonum directi fuerint. Directi uero sunt, cum secundum tria illa congrediuntur. Tria illa unius ui adsunt. Vnus ergo animae, unius actus ex uno ad unum, atque in uno summum est hominis bonum.