Latin
1252.8 to 1252.9
Ficino, Opera omnia 1252.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si consideretur non tam uoluntas ab intelle ctu discreta, quàm quod in ipso intellectu est, quasi uoluntas et uoluptas, erit fortè tentatio tutior. Ex superioribus colligere possumus finem hominis esse unum. Vnum scilicet actum uitae ipsius ex sa pientia &uoluptate mixtae, ad unum bonum atque in uno. Sapientiamque ad finem magis quàm uo luptatem conducere. In quo certè soluta est tua illa quaestio, uir doctissime Minicitensis Michael conphilosophe noster, plurimumque dilecte. Saepe enim mecum, ut frequenter à primis annis consueuisti, disputans, unum &simplicem hominis esse debere finem, rationibus multis confirmasti. Ideoque mirari cur Plato mixtum finem posuerit dicebas. Illis ergo rationibus tuis sam ita respondi, ut eas libenter, admiserim &tanquam uerissimas approbauerim, &Platonis nostri defenderim mixtionem: Reliquis tuis circa Platonem subtilissimis quaestionibus alias respondebimus. Collectaneorum Marsilij Ficini Florentini in Platonis Philaebum de summo hominis bono primi libri finis.